# Nova Acta Eruditorum 1761 212

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, TAPXON KAGAPHZIN AOIAIMON EYNOMIHEIN HPOOPO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/212

] qui ἡμέραν I Cor. 3, 13. iudicium interpretentur, eorum sententiam adiuvari posse loco Aeschinis c. Ctesiph. p. 441. Sed quum ratio horum Commentariorum nos de libris bonis et utilibus ita disserere iubeat, ut lectores intelligant quid omnino quantumque boni in iis insit; ex iis vero quat de notis Tiuori in Demosthenem Aeschinemque hactenus disputavimus, satis iudicari posse et existimari videatur de virtutibus earum atque dotibus praeclaris: finem modumque faciemus, neque prius tamen quam dixerimus, oratio nem latinam Viri summi valde abhorrere, praesertim quod ad usum et consecutionem temporum attinet, ab elegantia et munditie veterum, nec raro insigniter obscuram videri, et ingratam auribus doctis et elegantibus. Quae vitia vitare posthac, quantum fieri possit, Viro doctissimo ut placeat, vehementer etiam atque etiam optamus, atque adeo per litterarum Graecarum salutem obsecramus. Mischnah, oder der Tert des Talmuds, etc. MISCHNA, SEU TEXTUS TALMUDIS CONTInens placita Doctorum Iudaicorum atque traditiones. quibus hodierna religionis Iudaicae forma Pharisaic. nititur. Ex Hebraeo Theotisce vertit, paraphrasin adiecit, observationibus illustravit, IOHANNES IACOBUS RABE, in coetu urbis Onoldinae Verbi Divini Minister. Onoldini, apud I. C. Poschium, 1760. et 1761. quaternis

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
