Latin
PARS I. UV, quae de omni seminum et plantationum
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 213-2
Unproofread scanNot analysed yet
id parvi momenti est: cum satis constet, primum, editionem quam diximus, et rariorem esse, et cariorem, quam ut in manus minus locupletes venire possit; deinde versionem quae illa exhibetur, innumeris locis obscuram et male fidam esse, verbis etiam pueriliter saepius adhaerere. Noster autem, neglecta hac plurium auctorum versione, quam ne quidem ad manus habuit, novam ex ipso textu Hebraico cuius indolem diligenti lectione penitus perspexerat, con dendam suscepit, adiutus Roschli, Maiemonidis, Bartenorae et Iom Tof commentariis, itemque explicatione, quam liber EVV complectitur. Sermone Germanico usus est, quem recte existimarit reddendis phrasibus Iudaicis aptiorem ceteris linguis esse: sed et Iudaeos Germaniam incolentes ad versionem suam legendam invitare hoc pacto voluit.