# Nova Acta Eruditorum 1761 213

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, PARS I. UV, quae de omni seminum et plantationum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/213

Non es igitur curiosi duntarat spectatoris, sacra atque mores populi huius intelligere; sed vel maxime gnari et studiosi rerum suarum Christiani: dein eorum praecipue, qui gentem patriorum institutorum observantissimam ad veriorem cultum reducere conentur. quod sane decet divinarum litterarum do ctores omnes. Sunt autem hodie longe paucissimi, qui re ligionis et iuris Iudaici faciem genuinam, inspecto libro ille Symbolico, quem Talmud vocant, possint cognoscere. Quo fit, ut multa falso, imo ridicule, de ea gente in vulgus tra dantur negliganturque plurima, quae illi faciliorem ad sacri nostra aditum praestare possent Dignum ergo coetus ecclesiastici antistite consilium cepit Rev. Rabius, adornando hanc versionem Partis principis, qua Talmud continetur. Nam quod opponi a quopiam possit Mischnam omnem latine versam legi editam a Surenhusio

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
