# Nova Acta Eruditorum 1761 217

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, PARS I. UV, quae de omni seminum et plantationum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/217

ad annum MDCCLIV. et MDCCLV Petropoli typ. Acad. Scientiarum. MDCCLX. 480. pagg 13. Tab. aen. in 4. minenti hoc opere, quo et munificentiae Augustissimae ERussorum Imperatricis, et meritorum in promovendis sci entiis suorum memoriam, posteritati commendant Academici illustres, isto quidem Tomo Classis Mathematica complectitur 1) Leonhardi Euleri demonstrationem Theorematis Fermatiani omnem numerum primum formae 41–1. esse summam duorum quadratorum. Superiori in Tomo iam de hoc insigni theoremate a clarissimo auctore egregiae observationes prolatae sunt, quibus eius veritas solidis rationibus comprobata est. Cum eas rationes vicem firmae demonstrationis sustinere non posse, illustris auctor sentiret, denuo ei portra ctandae se accinxit, tandemque eius perfectam demonstra tionem adeptus est, quae tanto dignior est consideratione, qu certius est, eam nobis ad abscondita numerorum arcana esse viam patefacturam, quae etiamnum non nisi ut per tenebras contemplari licet. Versatur hoc memorabile Theorema circa eos numeros impures, qui unitate excedunt multipla quaternarii e. gr. 5. 9. 13. 17. etc. in his distinguuntur numeri primi 5. 13. 17. etc. a compositis 9. 21. 25. – ete. ac de illis affirmatur, singulos esse aggregata binorum quadratorum. Inter compositos autem, etsi alii ipsi sunt quadrata, ut 9. 25. etc. alii vero summae duorum quadratorum aequantur. Unde propositio tantum ad numeros primos restringitur. Huic scripto, sine peculiari titulo, adiungitur nova dissertatio, in qua residua, quae in divisione numerorum quadratorum per quosvis numeros remanent, examini subiiciuntur; unde iterum egregiae numerorum proprietates deducuntur, vel plane novae, vel cognitae quidem, sed novo modo demonstratae. II.) Observatio de summis divisorum, eodem auctore Eulero.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
