# Nova Acta Eruditorum 1761 22

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, TRAITE DE LA DICTION PAR M. ESTEVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/22

Ars dicendi, non magis quam pictura, suppeditare debet imagines aptas et accommodatas earum rerum, quas velis conspiciendas praebere. Maxima igitur cura et dili gentia scriptoris debet in eo posita esse, ut indaget forma dicendi, ut veritati rerum consentaneas, ita vivis quasi colo ribus singula distinguentes. Sunt enim inter varios modos quibus re; aliqua aut iudicium declarari potest, eiusmodi, qui necessariam alicuius rei vim et naturam constituant, neque ullum ambiguitati locum relinquant. His igitur, tan quam coloribus utendum est, si velimus componere ea, quae iustam veramque pulcritudinem referre debeant biam rationem satis diligenter describendarum rerum in terdum ron nisi voces peregrinae quaedam assequuntur Tum vero non debemus sequi similitudinem quandam verborum, sed vere perspicueque narrando res est quasi delineanda, ita quidem, ut, remota abstractione, in sensus quas incurrere videatur. Et hoc quidem verum artificium ess stili figurandi. Cum ars dicendi non nisi referat imagines rerum, illae ipsae semper erunt longe inferiores his, quae a natura proficiscuntur. Ut igitur imitatio proxime accedat id id, unde exemplum ducitur, necesse est, ut animus ve hementer moveatur. Hanc autem rationem acrem et v. vidam percipiendarum omnium rerum recte dixeris fervorem in dicendo. Quo si quis est destitutus, nunquam profecto poterit expressam, quam dicunt, imaginem efficere Verba propria possint interdum veram imaginem efferre. Saepius tamen eandem assequi non licet, nisi circumscriben do, partiumque commemoratione. Iam si quis sciat cau sas et originem eius rei, de qua sermo est instituendus, poterit profecto ab iis quasi partibus aliquid monstrare, quibus est maxime dignum quod consideretur, et illustrare sententiam aliquam, aut imaginem, aut iudicium, quocunque modo possit.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
