# Nova Acta Eruditorum 1761 220

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, PARS I. UV, quae de omni seminum et plantationum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/220

Ad priorem classem pertinent quas illustris auctor adhibuit methodos Ex considerato enim filo flexili, cui finitum potentiarum numerum cuiuscunque directionis ac magnitudinis applicatum supponit, formulam eruit, quae statum aequilibrii eius, quod hinc nascitur, polygoni determinat. Tum generalem hanc aequationem ad eum casum, ubi numero infinitae vires agunt, in filum transfert, quo in casu non Polygonum, sed curva enascitur. Considerandoque deinde primo eum casum, in quo vires omnes in filum agentes curvaturae ipsius sunt normales, ex inventa generali formula huic casui applicata deducit curvaturam, quam assumit filum, in quod agit fluidum ela sticum, quaqua versus aequali vi se expandere nitens, sive Velariam primi casus, prout ipsam vocat auctor, atque curvam, cui congruit filum, quod fluidum impulsu suo expandit, set Velariam secundi casus, et denique eam, quae, dum filum a fluido, ex solo suo pondere agente, extenditur, oriri solet quam Linteariam appellat. Quibus consideratis transit auctor Cl. ad eum casum, ubi vires omnes in filum agentes in ter se parallelae sunt, et ex formula generali eruit cutenariam vulgarem, aliasque non vulgares, et alias his curvis affines, elasticam etc. sub diversis hypothesibus sub examen vocat. VI.) Subsidium calculi Sinuum, auctore L. Eulero. In numero quantitatum transcendentium, praeter logarithmos e quantitates exponentiales, aliud in analysi occurrit amplissimum genus quantitatum, eiusmodi angulorum scilicet, eorumque sinuum, cosinuum, et tangentium, cuius usus omni no frequentissimus est. Peculiarem istud requirit calculum, cuius inventionem, quatenus quidem pecullaribus signis ac praeceptis continetur, illustris huius dissertationis auctor omni iure sibi vindicare potest, cuius insignia specimina in introductione sua in Analysin, et in institutionibus calculi dif ferentialis, dedit. Huius novi calculi, quem calculum Sinuum vocat, non solum prima iecit fundamenta Eulerus, eius que usum per varias Matheseos partes plurimis speciminibus declaravit; sed adhuc pergit eum novis inventis locupletare.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
