Latin
CONSPECTUS ORIGINUM TYPOGRAPHICARUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 223
Unproofread scanNot analysed yet
CONSPECTUS ORIGINUM TYPOGRAPHICARUM MEERMANNO proxime in lucem edendarum. In usum amicorum typis descriptus MDCCLXI. 6. plagulae, in 8. Cummus ille vir, Godofr. Meermannus, multisque meritis S suis in bonas litteras clarus, sumsit opus et ingenio et diligentia tanti viri dignum, dum origines typographiae, obscuras illas multisque modis vexatas, explicandas singulari libro adgreditur. Nam cum videret, quam male saepe Harlemen sium caussa acta esset, quod nonnulli nimio urbis studio, vel omnia, quae ars habet inventa, ei tribuerent, totam historiam rei accuratius cognitam propositurus aliquando, hunc libel lum in spem maioris volumnis praecedere iussit. Sunt au tem omnia ita scripta, ut et lucem affundant rei satis tene bricosae, et longe subtilissima pariter ac verissima videantur. Insigni itaque cum voluptato libello lecto, hoc diligentiores in excerpendo eo fuimus, quo maiorem eo pacto nogratiam apud eruditos viros inituros esse confidere poteramus. Verum sane est, bonum ingenium, et subactum multarum rerum cognitione, saepe res maxime steriles quam floridissimas reddere, eoque pacto et rem commendare, et se ipsum. Fecit itaque perquam laudabiliter Godofr. IItermannus, Vir illustris, qui majus opus de originibus in animo ha bet, nunc vero elus rei compendium aliquod, doctum illud eelegans, ercudendum curavit. Est enim ea res et digna quae illustretur, et indiga quoque; summae enim controvorsiae insunt. Seribus aliqui, Indis, Italis alii, Gallis, Datavis nonnulli, Germanis alii vindicant, nec Germani ipsi de urb. consentiunt. Sunt qui Moguntiae hoc decus referant, inventoremque dicant lo. Gensfluisch seniorem, qui deinde Io. Gutembergium instituerit. Alii primum fuisse Gutembergium niunt, sed adiutum a Io. Fust. Alii huic Fuusto uni omnem inventionis gloriam tribuunt. Conveniunt tamen illi omnes in hoc, circa annum sneculi decimi quarti quadragesimum, Moguntinensem typographiam coepisse, excultaque ea anno quinquagesimo Biblia latina edita esse, eoque ipso anno Gutembergium Faustumque societatem fecisse, quae post quinque annos dissoluta iterum fuerit, ita tamen, ut Moguntinensis officina Fausto maneret. Hunadiuvisse Petrum Schoeffer, qui stanneos characteres pro ligneis substituerit.