# Nova Acta Eruditorum 1761 225

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, CONSPECTUS ORIGINUM TYPOGRAPHICARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/225

Alii enim sunt lignei characteres, qui permulta incommoda habent; substituti itaque sunt alii e duriore materia, aere, stanno, similibus; sed sculpti illi, aptio res quidem melioresque prioribus, verum et magni sumtus et inaequales quoque, quod difficulter toliebatur. Successerunt itaque typi non sculpti sed fusi, quod quomodo fiat et notum est plurimis, et si quis id forte ignoret, apte a Meermanno nostro docebitur. Huius generis typos adhi bitos esse putat Catholico, a Io. de lanua, ut Vir celeberr. existimat, ao. 1460. (mendosum tamen eum annum arb tratur,) expresso. Confuderunt haec inter se plurimi scri ptores, inde dissensus illi et errores, Schoepflino excepto qui tamen et ipse ligneos aeneosque typos eundem ad au ctorem refert. Lignei characteres ab Laurentio sunt inventi, ut videtur. Moguntini metallicos substituere; Gens fleischius et Gutembergius sculptos; fusos tandem Schoef ferus. Priore neglecta, solae duae illae rationes artis ty pographicae, sive chalcographicae, obtinuerunt. Vetere itaque, cum Moguntiae inventam artem perhibent, de elegantiore illa ratione, non de primis incunabulis videntur lo qui; quae cum Laurentiani ingenii non sit, ille, quanquam inrentor totius rei sit, tamen artem, (chalcographicam scilicet, xylographus enim potius fuit,) negatur invenisse, cum typographiae inventor dici iure queat. neque enim haec vox materiam litterarum factitiarum, sed rem ipsam notat quae vox tamen toto fere sacculo est recentior. Tota ita que res cum a mobilitate litterarum pendeat, Laurentio eam vindicavit Meermannus; nam carte ad ceteras artis emenomendationes facilis erat abhinc progressus. Fusiles typi in Durandi Rationali divinorum officiorum a0. 1459. primum apparuerunt, neque tamen sculptiles ideo statim obsolevere quin et hi a Petro Schoeffero et aliis retenti sunt diu. Magna invenitur in vetustis bibliothecis librorum copia, qui, cum inaequali charactere expressi sint, talibus litteris videntur descripti esse. Pluribus enim deinde ea ars innotuit: Io. Mentelio, Henr.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
