Latin
CONSPECTUS ORIGINUM TYPOGRAPHICARUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 226
Unproofread scanNot analysed yet
Eggensteinio, pluribusque officinae Moguntinensis operariis, qui rupta, inter Faustum et Gutem bergium quae fuerat, focietate, singuli, quae didicerant, ex coluere. Sic Iohannes a Petersheim, Henricus Keffer Udalricus Zellius, Io. Bammler, et alii fortasse quamplurimi, videntur, quae a dominis aliquando didicerant, ipsi dein suis auspiciis factitasse. Sic utraque ratio tunc viguit. Scul pti enim libri quamplurimi etiamnum extant, quorum titulos si quis velit cognoscere, auctorem adeat. Fusius ille de hac re Atque haec erant de originibus primis disputata. Iam vero auctor cetera capita instituti operis quam brevissime collegit, de quibus nunc aliqua dicemus. Primum igitur complectebatur origines; secundum dein Laurentii, primi inventoris, genus, aetatem, posteros tradit. Gente natur erat Costerorum, (aedituum significat, quod id muneris here ditario iure ad eam familiam pertineret;) patre Iohanne, et anno 1428. Scabinus fuit Harlemi. Gonus ipsum ex primis Hollandiae comitibus, per nothum quendam, descendit. Pater Ioannes 1380. circiter bello civili periit. Natus ipse 1370. Haec, et cetera quae gesserit, quibus ornamentis insignitus fuerit, quando mortuus, intra annos sc. 1435 et 1440. ea omnia noster se instituto in opere luculentius expositurum promittit. Caput III. auctoritates pro inventa Harlemi typographia continet. Hoc enim ita esse, et te stes idonei declarant, et libri qui ibi editi sunt. Nititur res primum Cornelii Bibliopegae praecipua auctoritate, qui famulus Laurentio fuit; ille hoc ita esse affirmavit: duobus fide dignis viris, qui diverso tempore iisdem verbis Hadriane Iunie Iunio id narravere, sicut ipse in Batavia, quam scripsit, auctor est.