# Nova Acta Eruditorum 1761 227

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, CONSPECTUS ORIGINUM TYPOGRAPHICARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/227

Alter testis est Udniricus Zellius, is, qui primus Coloniae libros impressit, in relatione de inventionibus Hollandicis et Moguntinis, quae continetur Chronico Coloniensi 1499. quod Germanice et Latine edendum auctor pollicetur. Tertius Marianus Accursius, Saeculi XVI. ineuntis scri ptor. Horum uterque Donatos impressos esse in Hollandi testatur, atque exinde artem Moguntiam derivatam esse. Quartus est scriptor anonymus Britannus, Accursio forte coaevus, cuius fragmentum ao. 1664. ab Atkinsio est editum Hic repertam Typographiam ait Harlemi, per fratrem uniuex operariis Moguntiam devenisse. Quintus Io. a Zuyren, Se nator Harlemensis, qui circa medium Saeculum XVI. primus ex instituto urbem suam tuitus ea in re est. Sextus Theodor. Coornhertius, in nova typographia Harlemensi socius, in dedicatione officiorum Ciceronis, quae ao. 1561. Belgic. edidit. Septimus Ludov. Guicciardinus, Italus, in Belgi accurata descriptione, an. 1567. edita. Docebitur autem etiam ab auctore, cur Historici Belgae Saeculi XII. et XVI. de Laurentio siluerint. Capite quarto auctor se historiam typographiae Harlemi inventae, Moguntiam furto transla tae, enarraturum promittit. Conciliabit itaque tempora inter se, dicet de primo specimine, quod Laurentius in usum nepotum excuderat, quod nemini adhuc visum, ex musaeo Enschediano, tabula aenea sistetur, quod omnibus libris antiquius est. Dicetur de emendatione atramenti, e libris nonnullis a Laurentio excusis. De historia furti autem, Laurentium sacramento adegisse famulos, ne prode re tarcanum: horum unum, hero mortuo, surreptis in strumentis, Moguntiae officinam dein erexisse. Haec auctoritatibus idoneis adversus secus sentientes confirmabuntur. Factum ipsum ao. 1440. contigit. Furtum neque Fau stum, neque Gutembergium, sed Io. Gensefleisch sen. fecisse et si qua sunt alia, ea hoc capite exponentur. Quintum iam caput, de opeibus officinae Laurentianae aget, dome stico primum modo, i. e. ligneis, post alieno, i. e. metallici litteris factis, pluraque eam ad rem quae pertineant, fusius habet. Sextum de heredibus Laurentii. Typographiae Harlemensis fama in Angliam posthac delata, operam dede runt Angli, ut aliquem operarum alienarent ab ea typogra phia; voto etiam potiti sunt, abducto Oxoniam Frideric. Corsellis.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
