# Nova Acta Eruditorum 1761 228

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, CONSPECTUS ORIGINUM TYPOGRAPHICARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/228

Qui novi in Belgium accesserint artifices, quando hinc se Harlemenses in Italiam contulerint, et si qua sunt alia, hoc caput breviter complectitur; Oxoniensis autem ty pographiae origines ab Harlemensi, singulari dissertatione se derivaturum, Auctor spondet. Iam septimum caput Mogunt nensis typographiae origines illustrat. Moguntinum enim typographum puduit tandem informis ligneique operis, metallicumque et ipse substituit. Sic diu correxit multa in arte, Bibliaque ao. 1450. tandem Latina aeneis characteri bus expressit. Hi itaque ab eo inventi sunt, teste Io. Fust, minime vero ars ipsa, i. e. lignei, neque enim hoc volunt, sed de stanneis loquuntur. Haec itaque et similia, totiusque rei fusior tractatio, capite hoc comprehenduntur. Proximium ad Argentoratensis pertinet. Habetur autem al aliis Guttembergius, ab aliis Menzelius, inventor artis. So cietatem cum quibus inierit, quomodo impresserit, quod triginta annos Laurentio iunior sit, non invenerit, sed exco luerit artem, et plurima talia, hic exponuntur. Ultimum tandem caput libros enarrat, tabellis integris expressos, qui nec omnes, nec nulli, pertinent ad Laurentium; eos nimirum qui imagines exhibent, partim ligneis, partim aeneis tabuli effictas. Subsequitur ad calcem libri Index auctoritatum, de inventione artis typographicae, quarum tres sunt classes: prima eorum, qui rei ipsi interfuere; altera scriptorum Seculi XV. omnes, XVI. potiores, quibus certum tempus assignari potest; tertia tandem auctoritatum earum, de quarum tempore non satis constet. Haec itaque, ut arbitramur, fa cile alicui poterunt cupiditatem iniicere, non solum huius Conspectus, qui et eleganter, et docte scriptus est, sed ipsius etiam Operis, cui faventem Lucinam adprecamur, cognoscendi. Et interest profecto omnium artium, artis eius, cuius ope conservatae ipsae sunt, incunabula certo nosse. Dicemus autem de ipso Opere, quamprimum, illustris Meermanni beneficio, ad nos venerit. AbHeinrich Christiane, Freyherrn von Senkenbertt, handlung der Lehre von der Kayserlichen hoͤchsten Gericht barkeit in Deutschland, nebst Vorrede, vielen Urkunden, und Register, i.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
