# Nova Acta Eruditorum 1761 231

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, CONSPECTUS ORIGINUM TYPOGRAPHICARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/231

Cur in eo reformando consilium Caesaris aulicum frustra laboraverit §. 54. 55. monstratur. Sanctiones vero, quibus regitur, §. 56. 57. docent. Wenceslaus, Rupertus, ac Sigismundus Imperatores, sedem iudicii stabilem in urbe Rotwila fixerunt Imperatores aliquando ibi iudicando praesedisse, §. 61. ob servatur. Progreditur A. ad iudicia Westphalica §. 64. quorum ortum Carolo M. tribuit. Praeerant iis duces Westphaliae §. 65. pluribus Scabinis communiter edicentibus. Sedes vero primaria Tremoniae erat locata §. 68. Caesaris fuit secreta iudicii occultare, iudicum crimina graviora anquirere, §. 69. sqq. Fide codicis, N. 21. insigniti, ductus §. 72. contendit V. P. olim ambitum iudicii finibus Westphaliae fuisse terminatum, postea liberalitate Caesarum in exteris quoqu terris eiusmodi iudicia fuisse condita. Conferas inonumenta N. 22. 23. 24. adiuncta. In primis Caroli IV. privilegiis occultae sedes ubique fuerunt erectae, cum ad crimina in universum persequenda, tum ad pacem, eo auctore factam melius tuendam §. 74. sqq. Cum iam incredibiles molestiae orirentur, Wencerlaus morbis mederi cupit, pacemque pe omne Imperium firmat, successu tamen minus optato §. 78. 79. Quo audaciae processerint male informati iudices, e§. 80. sqq. liquet. Ab iis ad camerae iudicium provocutum uisse, scripta §. 84. excitata fidem faciunt. Ut vero sumtibus parcerent, arbitros elegerunt Principes, qui legitimis sententiis lites sopirent §. 85. Duplicem processum sistit §. 89. occultum atque apertum, quorum ille in capitalibus, hic in civilibus occupabatur. Iam §. 91. 92. adversus eos pugnat A. qui haec iudicia abrogata fuisse affirment, cun potius non usu evanuerint. Aucta est Statuum Imperii dig nitas, crevit in dies camerae iudicium, ut non mirum videatur Auctori §. 94. 95. quod arcanis iudicibus parum reli ctum sit.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
