Latin
CONSPECTUS ORIGINUM TYPOGRAPHICARUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 232
Unproofread scanNot analysed yet
Multi se iis subtraxerunt, alii contra per invest turam ius Frigraviatus inveteratum renovarunt §. 96. seqq Sensim in desuetudinem abierunt, quorum reliquias in ho diernis iudiciis §. 101. ostendit. Si quis iudicium curiae Magdeburgense noscere velit, §. 102. 103. inspiciat. Quibus signis curiae iussu Caesarum conditae ab aliis discernantur, §. 108. sqq. exponit, quae eo diligentius videntur consideranda, quo magis eorumdem ignoratione in re medii aevi iudiciaria peccari solet. Cum quibus A. confert pacis iu dicia, quorum vim ex iudicatis probat §. 111. Iudicia igitur provincialia curiis imperatoriis merito paruisse §. 114 existimat. Anno 1441. sancitum, ut iudicium camerae atque alia certis legibus obtemperarent §. 115. sqq. Minora iudicia, aut servis, aut liberis erant accommodata. Inde apparet, cur Vrigerichte appellata, et cur nomen de West phalicis praesertim adhibitum sit §. 119. sqq. Advocati im periales liberis urbibus praepositi, non minus statis temporibus iudicia exercuerunt provincialia §. 125. 126. Qui Burggrasiatum Noribergensem, iudicium Herbipolense, ac Suevicum §. 125. sqq. refert. Ex his multa deducit iucunda, lectu certe dignissima §. 133. sqq. Subnectit locos ex diplomatibus ineditis, variique aevi monumentis desumtos, quo rum fidei haec inaedificavit. Sequitur appendix de iudi ciis Caesareis in Franconia, libro illustrando confecta, quam paucis excutiamus. Declarat §. 1. quare hoc supplementum addat, duasque caussas affert, ut nonnulla supra relatplaniora faceret, et Laurentii Frisii librum de vitiis iudicii Her bipolensis e codice manu descripto evulgaret. Ex quo §. 2 confirmat, quatuor iudicia provincialia uni curiae superiori fuisse subdita. Quaedam ad iudicium ducatus Franconia pertinentia §. 3. proponit. Quantum auctoritate potuerit, quantum sibi in omnes nobiles atque ignobiles Franconiae sumserit, e §. 4. 5. constat. Omnia voro caussarum genera ibidem fuisse disceptata, §. 6. 7. affirmat. Vicit ibi ius do mesticum, maiorum mores; consecutis tamen temporibus peregrina pariter obtinuerunt §. 8. Sententias iudicum provinciae ab imperii iudiciis confirmatas statuit §. 9. Burggrasii Norici Herbipolensibus potestate haud cesserunt §. 10 Hic quoque moribus quos inter se §. 11. scite contendit antiquis iudicatum §. 12. De feudis haud iudicare iudici bus provinciarum permissum §. 14. Formam iudicii Vohburgensis et Hirsbergensis ex §. 15. cognoscimus. Hennobergense ab Herbipolensi discernit §. 16. Minora vero iudicia provincialibus Franconiae paruisse, non sine caussa §. 17. coniicit.