Latin
CHRISTOPHI. AUG. HEUMANNI COMMENI ARIO
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 235
Unproofread scanNot analysed yet
Auctor, existimatque, sensum apertiorem fore, si illuc τ Θεῶ abesset in antiquis Codd. MStis. Cap. III, 5. vocem λογίσασθας reddit perpendere, eandemque illi potestatem, Philip. IV, 8. adscribit. Mox ad v. 6. monet, bis vocem διαθήκη illic omissam esse, primum ante γράμματος, dein ante πνέυματος; pro brevitate nimirum Paulo dilecta. Παβρησίειν v. 12. imperterritum animum esse censet, et ἀλλὰ v. 14. particulam copulativam. De verbis v. 17. Ὀ δὲ Κύριος τὸ Πνοῦμα ἔσιν, sentit, ca tantae ess obscuritatis, ut summa necessitas compellere interpretem ad hunc textum emendandum possit. Observasse Graverolum, Theologum Anglum, τὸ O in Codd. scriptis saepius ἔυ signare, quod et Montefalcontus Palaeogr. Graecae p. 131. 141. probet. Itaque hoc loco legendum esse: ου δὲ Κύριος, κ. τ. λ. ubi Dominus est, ibi est et Spiritus eius. Frustra obicere Wol sium, desiderari hic τὸ ἐκεῖ; nam illud et Rom. V, 20. abesse. Ceterum Bengelium quoque in Gnomone hanc explicationem casu arripuisse Cap. V, 16. qui locus plurimum torsit interpretes, hoc modo exponit. Non hoc specto, utrum aliquis de eadem mecum gente, id est, Iudatus sit: nihil Iudacum inter et ethnicum discrininis statuo. Imo quamvis gentilis Christi sum, ducens velut ile ab Abrahamo originem, tamen adeo non curo hanc cognatio nem, ut conversos e gentibus non minus pro fratribus habeam quam Christianos ex Iudacis. Conf. Rom. IX, 5. Gal. III, 25 V, 6. VI, 15. Col. III, 11. In exitu Cupitis verba, ἵνας ἡμον γνινόμεθα δικαιοσύνη Θεοῦ ἐν ἀυτῶ, hypallagon continere, qualis sere Rom. IX, 31. oxstet, obiervat. Caput VII. orditur Vir summe Rev. a versu: ταῦτας οὔ ἔχοντας κ. τ. λ. cum illum alii extremum capitis VI. faciant. Atque hi opponunt, nullum huic versui cum sequenti nexum intercedere. Quibus respondet Noster, similia exempla currere. Singularis est locutio v. 2. Χωρήσειτου ἡμας, quam reddit: Auscultate quaesa mihi porro patienter; sed fatetur tamen, coniecturam se tantum adferre. Versus 11. hanc ex plicationem edit: Quantum epistola mea in vobis studium, voemendandi, excitavit!