# Nova Acta Eruditorum 1761 242

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERCUIIURUMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/242

Primus Icones habet a Rudolpho Habspurgico usque ad Maximilianum I. Primum illius caput, Rudolphi, uxo rum, liberorumque imagines complectitur. Brevibus ita que vitam huius viri, prout auctor noster exposuit, compre hendamus. Natus ille anno saeculi decimi tertii decimo octavo, patre Alberto sapiente, Landgravio Assatiae. matre Hedu ige Kvburgensi. Educatus in aula Friderici II. Imp vere imperator esse didicit; id est, et exercitui et Germaniae bene praeesse, cuius regnum ei anno saeculi septuagesimi tertio delatum est. Mortuus deinde Germershemii prope Spiram, nonagesimo primo saeculi anno, septuaginta tre natus. Uxores habuit duas: Annam alteram Hohenbergicam, Gertrud quoque alio nomine dicitur, quod matrimonium valde foecundum fuit. Qua mortua, Agnetem Burgundicam duxit; Elisabetha s. Isabella a nonnullis nominatur Iam de iconibus aliqua. Prima Rudolphi statua est Tulnae ad Danubium in Austria inferiore, cum corona et paludamento regio, stantis. Argentorati secunda equestris decem pedalis e saxo, cum insignibus regiis et pallio. Ea vero quam Birckenius describit, non est Argentorati, videturque fucum pluribus rebus prodere. Tertia est e thecis Gustavi Heraei, priori valde similis, quamquam omnes illae imagines pro cruditate saeculi formam Rudolphi assecutae non sunt, f quid historicis credimus aliter eam describentibus, ut adec non nisi exigua quaedam in statuis expressa sint. Alia quae pectoretenus eum exhibet, inter imagines Eugenii Principis Sabaudi est. Longa est disputatio, an barbam aluerit Rudolphus, an minus; verum nos tales res ad historiam non ar bitramur pertinere. Statua quoque Rudolphi Basileae es sedentis cum insignibus imperatoriis, quae tamen, ut aliae plures, ex signis quibusdam recentioris aevi esse agnoscitur. Oeniponti est etiam aliqua ampla et elegans ex aere, pedum septem. Sunt vero non minus plures ibi eiusdem gentis viginti octo, quae circa Mausoleum Maximiliani I. Imp. col locatae sunt. Describunt monasterium Franciscanorum S Crucis, in quo Mausoleum illud est, et statuas quas dix mus, plures auctores, Lambecius inprimis in Riblioth. Cae sarea.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
