Latin
ERCUIIURUMI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 244
Unproofread scanNot analysed yet
Clementiae tamen eius filiae, Caroli Salernitani uxoris, imago a Kiliano descripta est; verum neque haec neque fratris, Hartmanni, effigies satis certae antiquitatis est Veniendum iam est ad inscriptiones, quae ad hunc Impera torem pertinent. Inter quas ea maxime digna memoratu est, quamquam sit recentior, quae nobile illud Rudolphi facinus narrat, quod obviam sibi facto sacerdote ad aegrotum properante, descendit ex equo, et eum sacerdoti tradidit, donavitque etiam postea, quod negaret sibi fas esse sedere in posterum ibi, ubi dominus coeli impanatus sedisset. Ver sus sunt elegantes historia ipsa monasterium vehementer redolet. Omnes vero illae inscriptiones recentiores aetate sunt. Sequitur caput secundum, quod Alberti I. regis Romanorum uxorumque et filiae imagines enarrat. Albertu ille, filius Rudolphi, quem diximus, devicto Adolpho Nassoviensi imperator factus est, vir strenuus et fortis. Offensionem apud principes Germaniae contratit eo, quod Phi lippo Pulcro Galliarum regi amicior esset. Numerosam prolem cum haberet, liberisque omnibus quam optime consultum vellet, iniustior factus, aliena appetiit. Ex fratre ne pos Ioannes, fidei eius ac tutelae commissus erat, cui canadultiori non restitueret ditionem, prout debebat, assumsit Ioannes quosdam alios in societatem, patruumque Uxor ei fuit interfecit prope Rhenoveldam anno 1308 Elisabetha, Meinhardi Carinthiae et Tyroliae Comitis filia, foecundi uteri mulier, nam sex mares, quinque ei puellas enixa est. Statua est Tulnae, et Alberti et uxoris, in tem plo, cum ornatu ducali, posita ibi, quod et pater et ipse templum illud liberaliter tractarunt. MS. Fuggerianum, de quo supra agebamus, habet eius imaginem desumtam e fe nestris Campi-Regiensis templi, quod est in Argovia, sed recentius factam, ut apparet. Interfectoris loannis imago apud Birckenium est, truci vultu habituque; alia vero Pisis quam negat se auctor vidisse. Aerea Alberti statua Oeni ponti est, habitu militari. Aiunt eum historici truculentio rem adspectu fuisse, praesertim postquam venenatam aliquado potionem hausisset; animo non ita feroci. Elisabethae uxoris icones variae extant, Tulnae una inter ceteras statuas Austriacas, picta vero in MS.