# Nova Acta Eruditorum 1761 245

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERCUIIURUMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/245

Fuggeriano, quae ipsa quo que e fenestra templi Koenigsfeldensis sumta, quod nunc partim granarium factum est, partim hodie quoque extat Dicitur enim in inscriptione adiecta, fundasse eam aedem Nam Alberto occiso, in memoriam tristissimi eventus Elisbetha templum illud monasteriaque duo aedificavit, alte rum Minoritarum, alterum S. Clarae virginum, utrumque relictum a suis, sub tempora felicissimae reformationis sacro rum. Alia quoque figura est inter iconas Eugenii, cum corona libroque quem manibus tenet, modestia ut exprimatur mulieris. Agnes, eius et Alberti filia, Andreae III. Hungariae regi nupserat. Quo mortuo, cum Albertus faveret alicui, quem nollent regnare Hungari, isti, quo studia eiu suspenderent, filiam Agnetem cum nepte quasi in pignuretinuere. Pater autem Albertus eas facile liberavit. Imago de qua loquimur, est e fenestris Koenigsseldensibus translata nMS. Fuggerianum. Fenestrae ipsae videntur conevae fere esse. Ipsa quoque Agnes valde liberalis in illa monasteria Koenigsfeldensia fuit, et potuit etiam; nam et agris et aliis reditibus ex Hungaria ditissima fuit, adeo eam maritus Andreas dilexerat, cuius icon et olim in templo fuit uti et depictus in MS. est cum inscriptione. Iam satis longa sequitur apud Auctorem disputatio, quo tempore despor sata Agnes fuerit, quod omittimus. Auctor vero consilium inierat, ut colligeret reliquias fenestrarum Roenigsfeldensium, quae res quomodo ei successerit, iam vidobimus; eius enim diligentiae sequentia debentur. Expressus est eques ex equo lapsus, Albertus sine dubio est, qui non stutim ex vulnere obiit, verum aliquando post; est etiam ornatus viro is, qualis eius dignitatis viris tunc peculiaris fuit. Alia quoque est pictura, quae regem, inflexis genubus adoruntem sistit; ut auctoi ctor putat, Albertum ilesignans; similis enim priori in pluribus rebus est. Tertiam imaginem aiunt Leopoldi Gloriosi esse, quamquam hoc incertius est.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
