# Nova Acta Eruditorum 1761 246

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERCUIIURUMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/246
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/246

Alia imago prae terea ibi est Agnetis, momalis alicuius videri posset, adeo habitus convenit, verum signa quaedam Agneten produn Ita enim Clarissarum ordini deditam fuisse aiunt, ut vestitum quoque imitaretur. Monialis facta non est, quibuscum ta men consuetudinem habuit, veluti hoc edicto pontificio ei indultum est, Clementis VI. Effigies praeterea huc pertinet Leopoldi Probi, pectoretenus exhibiti, cum lorica aliisque insignibus, quam auctor putat genuinae antiquitatis esse, quamquam est, quod ea super re in utramque partem disputari possit. Facie Leopoldus militari, staturaque grandi fuit. Adiectae sunt huic capiti variae inscriptiones, quas omitti mus, nihil enim praecipui continent, aut quod in brevitatem redigi queat. Una tamen digna lectu est, quae memoriam caedis Albertinae habet, genere litterarum quod Münchsschrist, quasi monachorum, dixeris, liberorumque quos reliquerit, cuius caedis in memoriam monasterium illud, d. quo saepe verba fecimus, ab Elisabetha constitutum est, Caput sequitur tertium, quod de Rudolpho rege Bohemo rum exponit. Fuit is Alberti I. silius, ob suavitatem morum mitis dictus, dux primum Austriae et Styriae. Repostea Bohemiae factus, deiecto Rege Romanorum, Hen rico, duce Carinthiae, quem Bohemi volebant. Bene imperavit, verum non diu; namque ao. 1307. extinctus est. Uxores duas habuit, Blancam Philippi III. Francorum regit filiam, alteram Elisabetham, quae ei superstes fuit. Primum Rudolphi signum e Francisco Tertio scriptore desumtum est, cuius archetypon videtur Oeniponti inter statuas reliquas esse. Habitus est militaris. Est vero etiam Rudolphi icon e fenestris Koenigsseldensibus in codice Fuggeriano, cum ornamentis ducalibus. Statua porro e marmore niveo in bibliotheca Vindobonensi est a Strudelio, similis illis, de quibus ante loquebamur, id est non ita accurate facta. Ian de Rudolpho quaedam auctor habot. Negat enim euu patre Alberto Bohemis obtrusum esse, habuisse enim eum sua suffragia; atque etiam potior ea in re aemulo fuerat, sed vis valuisset, nisi Caesar opem filio suo tulisset. Magni animi vir Rudolphus, si historicis credimus, corporis tenuio ris, et victus vulgaris.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
