Latin
ERCUIIURUMI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 247
Unproofread scanNot analysed yet
Imagines Blancae uxoris eius sunt hae: Una desumta ex imaginibus Eugenianis, altera apuc Tertium illum. Iam de anno nuptiarum et prole quae dam noster, quae huc non transferimus. Altera Rudolphi uxor Elisabetha, Premislai II. Poloni filia, vidua Wencesla IV. Bohemi, quae post huius quoque mariti obitum monia lis facta, ao. 1337. obiit. Imago ex Eugenianis est. Incipit hic caput quartum, quod de Friderico Pulcro est, altero Alberti I. filio, rege Romanorum. Ille a quibusdam post mortem Henrici VII. Imperator electus est, sed victu a Ludovico Bavaro captusque, his conditionibus e durior. custodia emissus est, ut uterque deinde, et ipse et Ludovicus, pari iure imperarent. Verum paulo post mortuus est, 20. 1330. ut aiunt, quod minus bene cum eo actum erat, cum captivus attineretur. Uxor erat Elisabetha Arragonica quae amorem erga captum maritum maxime declaravit. Extat ille, caput nimirum et pectus bene et inveniliter depictum, in Bibliotheca Vindobonensi. Alia est talis eaque aeri incisi ab Heydeno, forma militari, sumta e Tertio. Status porro ex armamentario Schrenckii Ambrasiano, cum orn mento Caesareo, et alia apud Tertium. Pulcher ille et ncmine et re fuit, et corpore et animo. Sponsam habuerat Elisabetham, Reinaldi Ducis Geldriae siliam, cui nuncium remisit, quod pater virginis Bavaras partes in eo bello se queretur. Si non potius ideo, quod Fridericus eam repi diasset, pater in vindictam Ludovicum secutus est, quae an ctoris nostri sententia est. Quod factum misera Elisabethita aegre tulit, ut se in Monasterium Greissenthalense conferret. Sunt qui eam coniugem Friderici dicunt: extat eius etiam imago, sed recentior, ut videtur. In supplementis etiam ad Gerardum de Roo, Elisabethae, sed alterius, quae sola uxor fuit, Arragonicae imago est. Alii tres ei uxore assinaffingunt, quod confirmari non potest. Inter inscriptiones digna notatu est pictura, quae pacem spectat inter Fridericum et Ludovicum ao. 1325. initam, sed ea integro seculo videtur recentior esse. Iam vero Caput V. de Leopoldo, Gloria equitum, Henrico Placido, et Ottone Hilari, tribus aliis Alberti filiis, exponit.