# Nova Acta Eruditorum 1761 248

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERCUIIURUMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/248

Leopoldus enim ob fortitudi nem bellicam cognomen indeptus, hostis Ludovici Bavari acerrimus fuit, etiam tum, cum ille cum fratre in gratiam redisset. Mortuus e laboribus bellicis curisque 1326. est. In MS. Fuggeriano ex senestris Regisfeldensibus pictus est, ornatu eo, quo ea tempestate principes fortasse usi sunt. Alia est ex Eugenianis deprompta, similis illi, quam Birckenius habet. Corpore dicunt, ut Tydea Homericum, non magnum fuisse, sed bellatorem et magni animi virum. Alia eius species a Kiliano picta est, in equo sedentis, corpore armato. Coniugis Catharinae imaginem nullam invenire auctor potuit, quam ei solam, non vero ante aliam coniugem fuisse affirmat, argunentis non contemnendis. AliuAlberti I. filius erat Henricus, ob morum comitatem Placidi nomen nactus. Militari ingenio, ut fratres; partim in Ita lia, partim Germania bella gessit, tandem in illo proelio prope Mühldorssum captus, Ioanni regi Bohemiae in custo diam datus est, a quo non bene tractatus, dimissusque non ante est, quam grande pro se pretium persolvisset. Sec eum haec captivitas ita fregerat, ut lenta morte ao. 1327. obiret. Uxor erat ei Elisabetha de Virnenburg, liberi vero nulli. In monasterio Koenigsfeldensi, quae fuit imago, e in dicto MS. descripta est, ornatu, qualis talem virum de cet, caputio quod aiunt, et pallio purpureo. Extat quoqu imago eius humeros usque, apud Birckenium. Vir elegantis formae, atque etiam procerae fuit. Extat enim Koenigsfel dae loculus cum ossibus, utrumque quale in procero homim esse solet. Captivus vero non ultra sesqui annum fuisse videtur signis sat evidentibus. An vero, conditionibus sactis dimissus, restituerit se captivitati, quod fratres has leges, quae duriores erant, accipere nollant, atque deind iterum liberatus fuerit, de co nihil certi affirmari potest. Elisabethae coniugis protome apud Ger. de Roo conspicitur. Dicebamus ante, quosdam ei duas uxores affingere. Nec minus desunt, qui aliam quoque Elisabetham Hungari cam, Andreae III. filiam, sponsam ei assignent, qua de re suavis est sabella a moniali quadam conficta, sed quae salsa ob multas rationes videtur. Qua in re valde accurate diligenterque auctor noster versatus est.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
