# Nova Acta Eruditorum 1761 251

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERCUIIURUMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/251
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/251

Alio in loco templi aliae eorum sunt statuae, quae non multum a prioribus differunt Quin etiam tertius locus aliquis eiusdem templi, alias statuahabet. Hae statuae omnes ad Rudolphum videntur perti nere, ut uberius declaratur. Uxoris Rudolphi vitam cl Steuererus descripsit, ut hoc obiter notemus. Erat Rudolpho soror, et ipsa Catharina nomine. Itaque in templo quod ad Nosocomium Vindobonense pertinet, olim Ordinis St. Clarae fuit, ligneae tabulae sunt ad altare, quae fratrem sororemque genibus flexis orantes designant, ipse pro more eius aetatis vestitus, soror vestibus sacris. Ad eam, quan memoravimus, aedem Stephanianam, alia praeterea effiies Rudolphi est, forma decora, quae, si e ratione colorum iudi candum est, serioris aetatis videtur. Alia icon o vitris Koenigsfeldensibus est in MS. Fuggeriano. Lincii, inter ima gines Comitis de Weissenwolf, imago est Rudolphi, qualis fuerat iunior. Verum ea recentior est. Maultaschiae nobili illius, quam aiunt ei uxorem fuisse, statua Oeniponti ess Alia statua in templo Stephaniano est, quae plerumque Friderico V. Rudolphi fratri, qui admodum iuvenis decessit tribui solet, verum potius Friderici illius, qui ad Babenber gicos pertinet, Bellicosi est, armis et vestibus insignibus. (Ac quoniam toties inter cetera arma ab auctore fica mistricordine commemoratur, dicenda nobis pauca de hac re sunt. Fuit genus gladiorum brevius, quo hostis iam deiectus pos set confici, aut κατ᾽ ἀντιθρασιν sic dictum, aut quod tunc victus maxime victoris misericordia opus haberet.) Inscriptionem iam commemorabimus aliquam, quae hoc fere ha bet: Abbatissam aliquam corpus S. Fridolini, quod ultra nongentos annos iam in sarcophago suo esset, Rudolpho vicenni donasse. Iam de eiusmodi deliciis plura auctor, quae nos Lutherani exigui pretii esse iudicamus, si essent etiam vera corpora sanctorum. Nam cum neque constet, an illi homines sancti fuerint, neque an haec eorum sint corpora, omnem illam superstitionem in corpora mortuorum exsecra mur. Sedulus sane in conquirendis his reculis Rudolphus fuisse videtur, qui vere princeps i. e.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
