# Nova Acta Eruditorum 1761 259

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, 259. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/259

Protomas, aliam Weissenwolfius possidet, al teram ad Tyrolensem statuam Kilianus effinxit. Eleonorae uxoris esfigies apud Tertium invenitur, feminae ornatissimae et corporis et animi dotibus. Filia erat Cunegundis Alberto Comite Palatino marito defuncto, Monasterio Francisci se abdidit, mortua ibi 1520. Oeniponti eiis statu: aenea conspicitur, forma modesta et pia. Cunegundis ol praestantiam suam a Matthia Ungarorum rege petita est, qui cum repulsam tulisset, Albertus IV. Bavarus alia ratione ren aggressus est. Nam cum infensiorem sibi Caesarem ob ereptam Ratisbonam sciret, Sigismundum Archiducem, apud quem puella educabatur, adit, ostenditque se magnam pecuniae vim daturum, si sibi iungatur. Caesar enim ipse aberat, implicatus bello Veneto. Itaque inscio Caesare nuptiae factae sunt. Qui cum eam rem rescisset, non multum ab fuit quin bellum Alberto inferret, praecipue quod Tyrolis in dotem data esset. Addunt etiam hoc nonnulli. Habuisse imperatorem in animo, filiam suam Turcarum imperatori elocare, Mahometi, qui non alienus a Christiana religione putabatur, quo ille facilius Christianus fieret; atque iratum esse vehementer, cum consilia sua perdita cognosceret. Verum haec non satis certa sunt, contrarium potius habent diplomata, quae omnia iussu et auctoritate Caesaris facta esse aiunt. Ita quoque de Tyroli in dotem data nihil habent, sed tantum de regione Arembergensi; bellum insuper Vene tum serius fuit. Famam tamen, quae tunc fuerit, fortasse ne invito quidem Caesare sparsa, videntur fideliter illi scriptores tradidisse. Inscriptiones vero extant complures cum symbolo Friderici A. E. I. O. V. Sed eae omnes nihil fere habent, quo historia illustrari queat. Nos vero hic subsistimus, non quod non multa adhuc annotanda essent, ea enim est libri huius ubertas, ut paucs pagellis excerpi non queat, sed quod reliqua in aliam Com mentariorum nostrorum partem reiicienda putamus. Sul ficient, ut putamus, haec ad commendationem Hergotti, qu Livio aut Polybio alicui Austriaco largam materiam, in qua versari possit, suppeditavit. Eius nos laudabilem operam, quam orbi litterato praestitit, grati agnoscimus, et merito commen damus. Praecipue icones, quae sunt quamplurimae, omneelegantes sunt, et quibus oculus gnarus harum rerum mag nopere delectari possit.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
