# Nova Acta Eruditorum 1761 262

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, MICHAELIS CHRISTOPHORI HANOVII, PHIIOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/262

(in oratione Commentario de originibus pecuniae a pecore, Petropoli A. MDCCXLVIII. edito, praemissa p. 16.) Adhiberi huc poterunt insuper FREINSHEMII, (ad CURTII I. IV c. III. §. 2.) observata, IO. MALALAE etiam tradita, (in Hist. Chron. edit. Oxon. An. MDCXCI. Part. II. p. 119.) qui merum ex aliis auctoribus centonem, in antiquioribus praeter ordinem temporum consarcinatum saepius, consuit. Sed in propioribus suae aetati multa eximia servavit, ob amis sos scriptores nusquam alibi reperiunda. Habet etiam BANGERTUS (ad ARNOLDI I. III. c. XXXVII. pag. c. errore typothetae 358. quae debuerat numerari 373., seu Aaa 4ta postrema) quae legisse haud poeniteat. Ex his, quantum quidem colligere nobis datur, diversi plane generis artificia, una sub adpellatione comprehensa sunt, eundem vel similem ob effectum. Dolemus vero maxime, nobis ad manum in praesens non esse Mathematicos veteres e typographia regia Parisiis splendidissime editos, ubi in IU. LII AFRICANI fragmentis περι τῶν κηστων, ipsam compositionem huius ignis nos olim legisse bene recordamur, et ex illo loco in suspicionem adducti sumus, phosphori, quem vocamus paraturam veteribus fuisse iam notam, ex parte saltem. Quod, ut statuamus, inducti fuimus expensis iis quae BARTHIUS (in Adversariorum, nondum publicatorum, l. CXLVII. c. X. in voluminibus a RICHTERO, V. III. Consil. Aul. Reg. et Pr. Elect. Heredis Celsiss. a thesauris an tiquariis, quamdiu vixit, redemtis, quae perlegimus,) con gessit; ubi etiam lingua Langobardorum hodierna concetam confectionem ignis huius Graeci, magni et inanditi secreti instar e codice nondum vulgati usus profert. Meminimus autem nitri mentionem, sub adpellatione non protrita, hunc in modum opinandi nobis occasionem dedisse; quum praesertim reliqua coniecturae mire blandirentur, quis scientiae rerum naturalium haud omnino expers fuerit.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
