# Nova Acta Eruditorum 1761 263

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, MICHAELIS CHRISTOPHORI HANOVII, PHIIOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/263

Infinitas soli Deo propria praeclare evincitur, discussis vete rum et recentium sapientum opinionibus, et indicatis non nullis scopulis, ad quos adhaerescunt multi, dum ignorant discrimen naturarum in rebus corporeis et incorporeis, com positisque atque simplicibus. Commentatio, quae inscribitur officia caritatis inimicorum, supplet ea, quae in dissertatione de amore inimicorum rationali tantisper dilata in alian occasionem fuerant. Habet vero et salis plurimum, et lumi nis, ut praeclara praecepta non minus, quam illustria exem pla, lectores erudiant, optandumque sit, ad hoc instar plura, quae fere negliguntur, in morum doctrina restituerentur. Medii aevi aliquot numi argentei recensiti, praeclarum antiqua riae doctrinae adiumentum praestant. Reperti erant A. Saec In primo, huius XI. prope Gedanum, in urnis sub terra qui caput corona ornatum ab una parte, et ab altera crucem orbiculo inclusam, globulis interpositis inter divaricationes, exhibet, epigraphen anticae Hanovius V. CI. legit: ENIRIC, et ex elementis distortis REX, aut: IMP. si sigla sta tuatur. Putat etiam ad Henricum I., quem Aucupem vo cant, referendum. Quod si daretur, certe litterae, pone caput expressae, legi non possent IMP. Nam Henricus I nunquam eo nomine usus est, et nullo antiquo in monumento id gerit; imo inaugurationem sollemnem, quam vocans unctionem, ipse recusavit, ut plenissime ostendit SERRA RIUS Rer. Mog. l. IV. in Herigero pag. ed. Mog. 674. Diceres forte Henrici animo id sedisse, timeo Dannos et dona ferentes, necdum abolita perfidiae Hattonis memoria, qui Albertum Babenbergensem iure iurando deceptum prodide rat, nec alias artes erga Henricum meditatus id effecerat ut, quae Conradus l. ipsi in Savonia et Thuringia, veluti regio beneficio, contulerat, Fenricus adhuc dux, compertis insidiis, suo iuri adserta occupaverit. Rem ipsam. licet fi bulis nonnullis rudis aevi mixtam, satis Scriptoram iis tem poribus locisque proximorum auctoritas firmat. Inde caussi idonea adparet, si ne a successore quidem Herigero religio nis obtentu obligari voluit, ne forte merces incommodior, ablatorum restitutio, eo nomine reposceretur. Sed ut ad nummum redeamus, in eo nullius Germaniae regis vel im peratoris caput videre nobis videmur, barbae certe argumento.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
