Latin
CTORUM, MAXIME S. APRI, VIOLANDO, CA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 274
Unproofread scanNot analysed yet
fortunatissimum. Praeterquam enim quod omnium fere, non modo poetarum, verum etiam reliquorum scriptorum graecorum interpretes, qui sunt sane nostra aetate permulti atque egregii, nactus est et suos, cum vix putarent, nit fonte limpido rivulos recte purgari posse; contigerunt e pecullares interpretes, qui, ut essent exquisita graecarum litterarum scientia praediti, ita et ingenii nervos intenderen omnes, summamque diligentiam adhiberent. Tanto enim, post Ioachimum Camerarium, aeternum illud Academiae no strae ornamentum, temporis intervallo facto, cum neno ac Homerum interpretandum edendumque tot ac tantis praesidiis instructus accessisset, ut cum illo nostro comparari, nedum aequari posset; nostra tandem aetas duumviros excitavit, Sam. Clarkium et Io. Aug. Ernestium, qui, dubium vi deri potest, magisne suae ipsorum, an Homeri existimationi laudibusque consuluerint, opera sua in edendis eius divinis poematis egregie collocata; quique essent Camerario socii dignissimi In quo sentire nobiscum videtur Schaufelbergerus V. C. felix et ipsum atque salutare literis graecis nomen.