Latin
CTORUM, MAXIME S. APRI, VIOLANDO, CA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 276
Unproofread scanNot analysed yet
Collini, Conr. denique Gesneri scriptis desumtis comproba tur, partim factis, disciplina inprimis Io. Ceporini comme moranda, ostenditur: utrobique autem fata scholae Turicensis, quod ad hoc genus litterarum attinet, carptim enarrantur. Cui quidem nos non possumus non gratu lari, nactae et supremos Rectores et vero etiam doctores quorum auctoritate et intelligentia, abolita disciplina vetere quae non nisi Patrum Graecorum libellis aliquot enarrandis contineretur, veterum scriptorum, poetarum que inprimis graecorum lectio adiuvaretur et institueretur. Cuius rei facile fidem fecerit industria Cl. Schau felbergeri adhibita in conscribendo hoc libello, studiosae graecarum literarum iuventuti dicato, cuius forma et descriptio nobis nunc exhibenda est Nempe, cum editionum Homericarum ut quaeque est praestanti sima, ita minime a ta tironum tenuitati atque imbecillitati reperiatur; desint autem vel eiusmod editiones, quae non nimis provectos in his literis prae cipue aduvent, vel alia etiam sublidia, quibus, quae ab idoneo doctore dici solent, tradantur; (nam viva alius voce erudiri plerique eorum, qui, cum necessitatem e utilitatem graecarum literarum agnoverint, cupidi earum discendarum facti sunt, nec volunt, nec possunt saepenumero), operae pretium se facturum putavit Cl. Auctor, si, quae tironum captui et usui maxime destinata essent, in Notis Camerarii, Clarkii et Ernestii ad Homerum, se ligeret atque exhiberet. Addidit etiam notas Io. Scher pezelii, Io. Spondani, Dacieriae denique, quotiescunque Nec minus reperisset eas consilio suo accommodatas. hanita est ratio Scholiorum graecorum, uti quidem; Barnesio edita sunt Quae ex antiquitate scitu sunt maxime necessaria iis, qui ad Homerum legendum accedunt, sensuque puleri imbui cupiunt, ea petita sunt e Io. Potteri Archaeologia Graeca, Riccii Dissertationibus Homericis, Feithii Anti quitatibus Homericis, Lakemacheri atque aliorum Compendiis de Antiquitatibus Graecorum. Nam cum in omnibu scriptoribus hoc negotium antiquitatum cognoscendarum suscipi debeat, quae intellectum sententiarum, omnemque sensum adiuvare possint; tum in Homero tanto magis est necessarium, quo magis differunt mores illorum temporum ab his nostris, quoque saepius reiici solet Ho merus ab his, et pro stulto haberi, qui, neglecta anti quitatum Homericarum cognitione, Homerum tamen intelligere tentarum philologicum in explican Tum porro etiam ad usum do N. T. pertinere voluit Cl.