# Nova Acta Eruditorum 1761 277

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, CTORUM, MAXIME S. APRI, VIOLANDO, CA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/277

Auctor operam suam ir hac Clave Homerica expolienda, positam, secutus auctoritatem Raphelii, Blacvalli, Kypkii, Palaireti, aliorum ν. c. ad II. ά. v. 4244. haec dicta sunt: „χθεζὸς he„sternus, pro χθeς heri. Graeci enim eleganter, cum „quid volunt certo die factum esse, nomen istud, quo „dies significatur, personae iungunt. Duo etiam in N. „T. exstant exempla Phil. III. 5. περιτομὴ ὀκταήμερος „octavo die circumcisus. Io. XI, 39. de Lataro dici „tur: κύριε ἥδη ὄζει· τεταρταῖος γάρ ἔσι· iam putiscit; „abhinc enim quatuor diebus mortuus est. “ Cuius ge neris plura reperias. Analysis denique singularum propemodum dictionum secundum ordinem librorum et versuum proposita est adhibitis eam in rem libris sat notis et obvis, ad quos ablegantur studiosi. Nos quidem etsi tantum abest, ut de consilio Cl. Auctoris finistre sentiamus, ut laudemus potius mirifice summum eius in invandis bonis literis studium, cuius quin certissimum documentum sit in hoc ipso libello editum nullo modo dubitamus: veremur tamen, ut maior sit utilitas, quae exinde redundet in tiro nes, quam damnum, quod consequatur, augenda negligentia, et pigritia, quae vel sic satis occupavit animo iuvenum, cum quidem erolvendis libris supersedere queant ENTNTD Mt MM 278 NOVA ACTA ERUDITORUM ant, formaeque vocabulorum indagare ipsos non oporteat.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
