Latin
CTORUM, MAXIME S. APRI, VIOLANDO, CA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 278
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum tamen et δψιμαθεῖς, ut ante diximus, adiuvare egregie potest hic libellus, nec, quod aliqua parte invitus nocere potest, culpa in ipsum potissimum tranferenda. Scilicet hae quoque divitiae sunt in bonis numerandae, si bonus est eius animus, qui fruitur, si malus, in malis. Vidatur autem plane V. Cl. iis scripsisse qui primum omnium ad Homerum, nullo ante lecto scriptore Graeco, accedunt: quod nisi spectasset, vix erat addi turus vulgatissimae cuiusque vocis, ut κλέπτω, τόσαι, ὅσοι aliarum interpretationem. Sed huius quidem genoris tirones nos certe non vidimus, neque cupimus quemquam rudimenta Graecae doctrinae in Homericis carminibus ponere. Iam ea nimis diligenti ratione tenenda factum est, ut hoc libello quatuor duntaxat priores Iliados libros illustrando absolverit Auctor, daturusque sit nobis, si eadem via pergat, voluminosum satis opus, quod facile adaequet pretium editionis Ernestinae. Nos vero bene precamur illius studiis, ad utilitatem iuventutis comparatis. Gratum etiam accidi nobis cognoscere e praefatione Breitingeriana, viro docto qui nuper in vertendis theotisce Pindaricis, Sophocieis e Euripideis carminibus nonnullis felicem operam posuit, Ioh. Iac. Steinbrichelio nomen esse; qui ut pluribus eiusmodi do nis ornet linguam patriam, vehementer optamus. Aequun est enim, in ea gente, quae hodie cum paucis aliis amat tractatque scriptores Graecos plurimum, exstare eerundem versiones scitas et elegantes, amoris in has litteras testimonium perpetuum