# Nova Acta Eruditorum 1761 278-2

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, NOVA LITTERARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/278-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/278-2

NOVA LITTERARIA HEREDES RENGERIANI Bibliopolae. Halenses LECTORIS Dudum eruditis innotuit hominibus, MICH. CHRI. STOPH. HANOVIUM, Prof. Gedan. Celeberr., ut integrum maioris systematis philosophiae opus, quod morte occupatus absolvere WOLFIUS princeps ille inslauratorum melioris doctrinae non potuit, eodem filo per texeret; ultimant manum imposuisse Politicae, quae IV. vokuninibus, Wolfianorum forma et docendi ratione ac via similibus, publicata plansus omnium retulit, qui tam exactae et illustris disciplinae sunt cupidi. Ne vero ulla pars desideretur, constituit, eodem exemplo elaboratam Physicam, sequendo institutum informatum a WOLFIC ipso in tribus tomis Teutonica lingua conscriptis, publicare, servata itidem forma Latinorum operum.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
