Latin
ELEMENTA PHYSIOLOGIAE CORPORIS HUMANI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 286
Unproofread scanNot analysed yet
Verum huic experimento nos parum aut nihil tribuimus, cum ma nifestum sit, aerem inspiratum particulas alienas omnium generum pulmonibus inferre; quibus igitur tingi et insic mucus ille haud dubie potest. Ab ea sententia, qua aerem ex bronchiis in venas pulmonales penetrare posse clari viri putarunt, non prorsus alienus est Auctor noster. Venas pulmonales arteriis minores esse probat. De resiculis pul monalibus ita decernit, cum omnibus a se factis calidorum et frigidorum animalium incisionibus consentire, non in aliquam singularem ampullam quemque ramum bronchi terminari, sed cellulosum opus in humano, perinde ut in canino pulmone, esse, cuius cavernulae imperfectae inter se libere communicent, donec aeris iter lobuli cuiusque vagina more tur, prohibeatque, ne is de lobulo in vicinum lobulum transeat. Sect. III. aeris natura et qualitates percensentur, sic ut Illustr. Auctor nihil sibi proprium quidem dicat, attamen aeris historiam, qua spectare Medicum potest, plene sum moque labore contextam exhibeat. Sect. IV. docetur re spirationis ratio. Multum docti viri disputarunt de anxietate ea, quae hominem urget, si aerem inspiratum impedita ex spiratione reddere nequeat. Reiectis aliis opinionibus, Illu stris Hallerus corruptionem aeris pulmonibus recepti causam eius anxietatis esse ex eo colligit, quod aer talis elastica sua vi privatur fines igitur bronchiorum dilatare non potest; quare vires pulmonem contrahentes rursus agunt, vesiculas nereas comprimunt, et vasa sanguinea breviora reddunt hinc ea in plicas se colligunt, sibique incumbunt, fitque is status pulmonis, qui erat ante inspirationem. In quo stutu cum sanguis per pulmones circumire nequeat, novus verq sanguis continuo a corde adveniat, necesse est eum in pulmone congeri, congestumque anxietatem summam ereare.