# Nova Acta Eruditorum 1761 290

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, IOH. ALBERTI EULERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/290

Om nium vero diligentiam et subtilitatem vicit, palmamque praeripuit Cl. Lulerus, qui argumentum tam mirisica art pertractavit, ut omnia quae ad motum vertiginis corporum in genere, ac in primis coelestium, pertinent, ex primis iis que indubitatis Mechanices principiis derivavit. Dignus itaque iudicatus ab Academia illustri, cui praemium cum in signi laudum praefatione adiudicaretur. In ipsa tractatione, ut brevissimis momenta admodum memorabilis script indicemus, Auctor clarissimus primum monet, caput re huc redire, ut, centro gravitatis planetae ad quietem perducto, inquiratur, cuiusmodi motus is recipere queat, primo quidem dum a nullis viribus externis afficitur, tum vero etiam quantum ab huiusmodi viribus motus gyratorius iam insitus perturbari possit. Oritur inde vel motus guratoriu simplex, si planeta circa eundem axem gyrari pergat; vel vagus, quando planeta circa alium aliumque axem gyratur In simplici requiritur, ut vires centrifugae, quae in singuli elementis nascuntur, se mutuo perfecte destruant; et, s circa axem aliquem pro dato corpore haec conditio locum habeat, istum Cl. Auctor principalem vocat. Primum nunc Iste eiusmodi axes principales in quocunque corpore vi in ertiae praedito investigat, et ex inventa aequatione cubic docet, unum, ad minimum, axem principalem, per centrum gravitatis, vel, si malis, inertiae corporis transeuntem, in co locum habere. Pergit deinde Cel. Auctor examinar II. motum gyratorium corporis circa axem quemeunque; III. motum vertiginis Planetarum, quatenus a nullis viribu externis sollicitantur; IV. perturbationem motus vertigini a viribus extraneis ortam; et tandem V motum vertiginis lunae, singulare istud phaenomenon librationis ostendentem quod manifesto actionem vis externae indicat CAROLI FERDINANDI HOMMELII PROFESSOris Lipsiensis, Litteratura Iuris Lipsiae 1761. ap. Io. Wendierum, Alph. 1. plagg. 6. in 8. accedunt tabulae aeneae 3 Flegantem et iucundissimum indicamus librum iis, qui Eelegantioris lurisprudentiae studio ducantur, et qui non contenti iis tantummodo, quae πρὸς τʼ ἄλφιτα, historiam quoque nobilissimae scientiae, fata et vitas Iurisconsultorum, et optimos de quaque re libros cognoscere cupiant.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
