Latin
IOH. ALBERTI EULERI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 291
Unproofread scanNot analysed yet
Nan cum multi veterem luris historiam exposuerint, exponant que tot quotidie, ut non tam de paucitate, quam de multitudine librorum queri debeamus: recentiorem quoque doctissimus Hommelius tradendi consilium cepit, et cum illu in Irnerio aut Cuiacio plerumque definat, quae post illa tempora fata experta sit, quos cultores habuerit, simul exponendi. Dispescuit vero totum opus in duas partes, quarum altera notitiam librorum exhibet, altera vitas Iuris consultorum habebit. Quemadmodum igitur hanc avido exspectarnus, ita de illa nunc dicemus, quae, licet bibliographica sit, ha pet tamen varia alia, quae in altera non aptum locum occupare poterant. Sed totius operis descriptionem lectoribus ante oculos ponamus. Prima pars in duas Sectiones doscripta est, quarum prima notitiam librorum tradit. Com memoruntur igitur in c. I. libri classici luris naturalis es gentium: in c. II libri classici iuris Civilis: in c. III. libri classici iuris Canonici, et utriusque iuris Thesauri: in c. IV libri classici inris Germanici: in c. V. libri classici iuris Feodulis: in c. VT. libri clallici iuris Criminalis: in c. VII. libri lassici iuris Pubhei: in r. VIII. libri classici Processus iudicialis. Sectio sicunda complectitur varia ad librorum auctorumque notitiam pertinentia, aliuque. Inde exponit Flommelius noster in c. IX. de dissertationibus Acadeinicis programimatibus, deductionibus, aliisque minoribus Iuriscon sultorum scriptis: in c. X. de libris raris: in c. XI. de libris damnatis: in c. XII. de insolitis quorundam librorum titulis: in c.