# Nova Acta Eruditorum 1761 298

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, IOH. ALBERTI EULERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/298
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/298

His adiunguntur reliqua huc pertinentia scripta: Muldneri et Koenigii Capitulatio Harmonica, Pfeffingeri Vitriarius illustratus, Glassei historia Germaniae Polemica Boehmeri introductio in ius publicum universale. Notabi lia nobis videntur, quae Cl. Hommelius de Petri Ludewigii illustrationibus Aureae Bullae dicit: „hic, ait, multa more "suo subinde comminiscitur, atque novarum opinionum por „tenta non raro veris miscet. Itaque timide et diffidente „legendum censeo, etiam in iis rebus, quas nulli dubitationi „subiectas arbitramur. Etenim Quicunque turpi fraude semel „innotuit, Etiam si verum dicit, amittit fidem. De Io. Ia cobo Mosero autem dicit, eum sub signo Veneris natum esse, sub quo qui natus, ex Manilii sententia, scriptor erit velox Cap. VIII. exhibet processum iudicialem. Primo loco ex hibetur historia Processus Saxonici, quam paucis verbis re petemus. Scilicet, inde a tempore Caroli M.usque ad: 1430. processus in Germania fuit eiusmodi, qualis in Land recht et Lehnrecht Richtsteige describitur. Ab eo tempore in Germanicum forum processus Italici forma translata fuit Tancredo et Durando regnantibus, usque ad a. 1495. Hoc anno Camerale fuit iudicium institutum, cuius ordinationem omnes Germaniae principes suis moribus iunxerunt: sed a 1572. ordo iudiciorum prima parte Constitutionum Electoris Augusti in meliorem formam fuit transductus. Tum: 1622. ordinationem processus veterem edidit Iohannes Gieorgius I. et denique a. 1724. Fridericus Augustus I. novam sanxit fori ordinationem. Atque haec quidem omnia copiosissime ab Auctore enarrantur, variaque de antiquarum legum conditoribus disputantur. Iucunda sunt quae de Ia cobi Ayreri processu Satanae contra Christum, et similibu hominum otiosorum et male ingeniosorum libris, dicuntur Ultimo loco Gribneri, Ferdinandi Augusti Hommelii, me ritissimi senis, Wernheri, Volckmanni, et Pittavali libri, qui hanc materiam illustrant, recensentur. Quae de Volckmanno Auctor iudicat, verissima sunt: „Scribas non semel „puerosque, in colorata veste lecticam domini secutos, is li „ber causarum patronos fecit; immo iudices universo mun„cipio venerabiles, licet illi litterarum essent ceteroquii „ignari omnium, et pessime cordati.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
