Latin
Cap. XII
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 302
Unproofread scanNot analysed yet
Bilderbekii cum Lubbio, an nobilibus venatio in prae diis suis ipso iure competat? Ludewigii cum Gebauero, de successione Clericorum in beneficia: Crameri cum Senkenbergio, de successione foeminarum in beneficia, quibus renunciaverint: Bornii cum Magdeburgensibus, super Lipsiensi stapula: Hommelii cum Hombergio, de novellarum lingua: Baueri cum Boehmero, an simultanea investitura ob neglectam renovationem amittatur? Pertschii cum Barthelio, circi episcopale pallium. In hoc capite multa sunt iucundissima lectu. Quam suavia sunt, quae p. 239. seq. contra nostrae aetatis realistas, (hoc enim nomen in deliciis habent,) dispu tat! quam belle eorum imperitiam irridet et perstringit quam acute et docte de Novellarum Constitutionum Iustinis ni lingua originaria disserit! Sententia vero, ut paucis rem complectamur, illius haec est. Putat nompe, a Iustiniano primum latine scriptas Novellas esse, deinde vero, ut omnia Iustiniani, translatas in Graecum, ita tamen, ut amisso primogenio eoque latino exemplari, sola superstes manseris graeca versio, quae a Burgantione iterum facta fuerit latina, atque ideo illum, qui in iuris civilis corpus relatus est, lati num textum, meram esse versionis versionem. In Cap. XVI. primum commemorantur celebriores Iurisconsulti anonym ut Hombergius zu Vach, Loger, Io. Niekampius, Franciscus Ory, Dupinius, alii complures: et deinde pseudonymi: denique, quo artificio hi detegi possint, ostenditur. Cap. XVII. habet furta et fraudes litterarias lurisconsultorum. In catalogo Iurisconsultorum de furto suspectorum apparent Hotomannus, Bartholomaeus Chassanaeus, Augustinus Barbosa, Bernardus Ursinus, Ioh. Wineus, impudentissimus homo, et alii. Fuerunt enim omnia secula feracia talium hominum. His adiungit auctor aliud nebulo num genus, qui sui ingenii foetus aliis adscripserint, eorumque sub nomine ediderint. Ultimo loco recensetur libellus Klotzii V. Cl. Mores Eruditorum inscriptus, atque epistola quae dam excerpitur. Cap. XVIII. recenset ICtos polygraphos et agraphos. In Cap. XIX. exponuntur varia, quae ad micrologiam litterariam pertinent.