Latin
Cap. XII
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 304
Unproofread scanNot analysed yet
Auctor in numerum ICtorum, qui adhuc vixerint, inquirit, eumque ad quindecim millia ad scendisse sic probat: „Numera, ait, nomina Iuris consulto „rum in indice Lipenii nominali, quod ipse quidem feci „Itaque, pergit, auctorum numero constituto, ex illo libel „lorum quodammodo operumque multitudo diiudieari po„terit. Licet enim non singulatim, neque tam curate, quam ipsos auctores, numeraverim, sed aestimaverim circiter: ta„men certum est, volumina, disputationes, epistolas, libros „denique libellosque omnes, uno numero comprehensos, iam Tum de classibus agitur, ultra 200, 000. adsurgere. in quas commodissime omnes ICti dividi possent. Optime quinque constitui posse dicit, atque ad primam esse referen dos primae magnitudinis Iurisconsultos, sive principes, ad alteram secundae magnitudinis, nobilissimos: ad tertiam no biles, ad quartam plebeios, ad quintam capite censos, seu gregari is. Cup. XXIII. praecipuis auctoribus, qui vitas Iurisconsultorum ediderunt, recensitis, vitia, biographis fere omnibus communia, recensentur, et nomina lurisconsultorum secundum seculorum seriem exhibentur. Haec est brevis delineatio Hommeliani operis, e quo maioremne utilitatem, an voluptatem capiat lector, nescimus. Magna e diffusa ubique apparet lectio, accurata optimorum librorum cognitio, elegantissimum in iudicando acumen, et ingenua in sententiis dicendis libertas, multisque leporibus conspersum, hilare, et suave dicendi genus. Zeinrich Christian Sreyherrno von Senckenberg, Kayserl. Mazest. wuͤrcklichen Reichshofraths, Gedancken vor dem iederzeit lebhaften Gebrauche des uralten deut schen buͤrgerlichen und Staatsrechts etc HENRICI CHRISTIANI L. B. de SENCKENBERG S. Caes. Maiest. Consiliarii aulici imp.