# Nova Acta Eruditorum 1761 308

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/308

Modus vero procedendi, et iis iuribus in foro utendi, hic fere fuit, ut verbi gratia ir Saronia litigantes fidem facerent iudici causae suae, Specul Satonico insistentes, tanquam communi iuri, addentes ro bur quoddam et locum ex iure caesareo, quam in rem exempla prostant in adultum usque seculum decimum sextum Et haec credebantur sufficere litibus coram tribunalibus d rimendis, nemo cogitabat de supplemento quodam iuris ro mani. Nihilo tamen secius hoc ipsum sensim penetrat in fora, miscetur, quod incommodis multifariam viam ape rit, iuri Germanico, tantanque adipiscitur potestatem, u ipse Fridericus III. et Maximilianus I. Augusti eam putarent nimiam, penitusque pellendam, Cap. II. A principio statim Auctor monet, ius romanum a se odio haberi nunquam, quum multis documentis in apri co sit, ad occupationes suas principes illud perti uisse. Eius valori, tanquam scriptae receptaeve consuetudinis, nihil vult obverti. Docet porro, iuri Iustinianeo vix aliam continger potuisse formam, quam nunc quidem haberet. Nam quoc ad Institutiones, acquiescendum nobis esse in voluntate Imperatoris, utut sit optabile, ut Triboniano fociisque iniunrisset, plus impendere temporis rei satis bono fusceptae or dine, superflua omittere, necessaria cuncta inserere, ut commodum inde coactum esset legum breviarium. Nec repre hendendum autumat Iustinianum, quod Pandectas et Codi cem edidisset, quem utrumque librum, ex aliorum animo uno volumine potius complecti, inque vulgus emittere po tuisset. Nam prisca libertatis schemata retinenti fides a po pulo romano habenda erat, se vetere adhuc uti iure. Hinc edicti perpetui, hinc prudentum responsorum ratio habebatur, ita tamen, ut additionibus aut contractionibus novam sortirentur faciem. Quum vero Imperatores nec ac praetores, nec ad Iureconsultos referri possent, ex eorum legibus aliud opus erat exprimendum, quod ordine, quoad eius fieri posset, adaequaret alterum; ideoque hinc Codex inde Pandectae ortum traxerunt. Quod vero Pontifices, mathodum eandem secuti, Decretum, Decretales, fextum De cretalium librum, Cle nentinas et Extravagantes dederint alia ratione fulcitur, quam nunc non tangemus.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
