# Nova Acta Eruditorum 1761 309

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/309

Restan Novellae, quibus anteriora iura corrigebantur, suppleban tur, aut prorsus abrogabantur, ut Novella CXV. factum est quae quidem res copiosius, sed difficilius quoque reddidit ius. Interea talis potestas Imperatori non poterat denegari, nec Senatus Constantinopoli tantae erat auctoritatis, qui contra dicere Caesari valuisset. Praelocutionum ampullas, et verb sesquipedalia, condonabimus spiritui orientali, geniove. Hi sunt libri legum Iustinianearum, quos uno nomine corporis iuris hodie novimus adhuc. Is idem tamen titulus unde su pervenerit, non aeque expeditum est, ni transsumtum dixe ris ex illo iuris corpore, quod Longobardi ex legibus romanis statim post Iustiniani tempora sibi statuerant, ut fructuosius eo uterentur in tribunalibus, quodve Auctor noster iam alia vice literatae reipublicae vulgavit. Sane Iustinianus ipse opera sua, quae nunquam in unum redegit volumen, tal titulo multo minus insignivit, sed tum videtur is ipse trans iisse in eadem, quum haec in Italiae foris triumpharent, libro Longobardico in exsilium acto. Pervenit itaque ad pa tres nostros Corpus Iustinianei iuris. Pervenit ad nos eItalia magna cum difficultate intellectionis, quum Graeci ian ab eo deflexissent, et necessitate adacti Basilica sua concinniuadornassent. Accessit ad nos cum glossa et interpretatione doctorum; quae res Germanorum ingenia, paucis in foro contenta, non poterat non mirifice turbare. Hinc multum intercessit temporis, priusquam cum eo in gratiam rediren eive fasces submitterent. Ex anno MCXXX. clerici in eam curam incumbebant, Imperatorumque nonnulli favebant iur romano. Nihilo tamen secius in civium commercium ac gre adgregabatur, videturque nomine Graeci iuris aliquande citatum, quod exemplo anni MCLXXXI. illustratur. Nimi rum Henricus et Wernerus fratres de Stechov, villam suan Borsendorp, iure emti veriditi tradiderant monasterio Portensi secundum ius Francicum. Postea tertius frater advena urget se Graecum esse, non Francum, et ideo acta omninon constare, sed irrita et nulla esse, quod forte ob absentiam aut minorem aetatem, secundum iuris civilis praecepta, restitutionem in integrum praetenderet.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
