Latin
BIBLIOTHECA, SIVE SUPELLEX LIBRORUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 31
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt profecto, id quod nemo, vel aliquot plagulas perlustrans, negabit, in hoc catalogo libri splendidissimi, opera perrara, editiones librorum perantiquae et rarissimae. Adspersit vero etiam Vir Cl. subinde animadversiones quasdam, in quibus varia mone non iniucunda lectu. Speramus igitur fore, ut labor, a doctissimo huius bibliothecae possessore susceptus, iis utilissimus et gratissimus sit futurus, qui historiae litterariae librorumque rariorum cognitionem appetant