# Nova Acta Eruditorum 1761 31

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, BIBLIOTHECA, SIVE SUPELLEX LIBRORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/31

Sunt profecto, id quod nemo, vel aliquot plagulas perlustrans, negabit, in hoc catalogo libri splendidissimi, opera perrara, editiones librorum perantiquae et rarissimae. Adspersit vero etiam Vir Cl. subinde animadversiones quasdam, in quibus varia mone non iniucunda lectu. Speramus igitur fore, ut labor, a doctissimo huius bibliothecae possessore susceptus, iis utilissimus et gratissimus sit futurus, qui historiae litterariae librorumque rariorum cognitionem appetant

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
