# Nova Acta Eruditorum 1761 312

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/312

Antequam ius romanum Germanorum tribunalia usu caperet, habebamus consuetudines nostras, utcumque tandem digestas nomine legis Salicae, Ripuariorum, Ale mannorum, Boioariorum, edicti Gothici, legum Visigotho rum, Saxonum, Werinorum, Longobardorum, Capitularium; idque genus plura ex Anglorum, Suecorum, Lanorumque moribus repeti possent. Quumque pars Teutonum ex ma ris Caspici vicinia inundarit Germaniam, forte a Tartaris, mo rum veterum tenacibus, quaedam disci possent, quibus eni terent nostra. Neque est quod dicas, obsoleta saepenumero et inutilia occurrere vendique emacibus. Nihil potius ex iis, licet vetustissimis, pro derelicto habendum est quippe semper aliquid lucis adfert nostrae rei, et analogiae iuris Germanici inservit. Enimvero nunc subsistimus circa illa tempora, quae legum nostrarum codices pararunt. Tun nihil romani interstrepuit, usque ad Carolum IV. praeter quam in crimine marestatis, quod coercuerunt secundum romanam legem. Specula, Saxonicum et Suevicum, sub Friderico I. collecta sunt, manseruntque ius commune usque at Maximiliani I. obitum, quod variis diplomatibus probari pot est. Et in ordinatione camerali de anno MCDXCV. et MDLV. nomine iuris communis Germanicum quoque comprehenditur. Neque obmutuit in tribunalibus Imperii sum mis et inferioribus, gliscente romano. Sique salubria non nulla ex hoc disertis verbis introducenda videbantur, in ipsum multa fiebat cum contentione, antequam auctoritate legali gauderent: quemadmodum anno MDXLV. civitas im perialis Francosurtum allabormbat, ut tutores abstinerent al arbitrio, pupillorum alienandi fundos, ex mente iuris ro mani. Ipsi huius iuris doctores incassum dabant operam. Germanico vim quandam inferendi, quod ex publico praesertim Imperii iure constat.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
