Latin
Cap. XII
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 313
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc doctrina eorum de po testate Caesaris absoluta secundum ius civile; de lege regis quam affingebant capitulationi caesareae; de praefectis prae torio, quorum nomine censebans Electores; de praesidibu provinciae, quibus reliquos Imperii Principes aequipara bant; de Comitibus romanis, quibus Imperii nostri Comite putabant pares; de iure romano in successionibus illustrium observando, loco suo mox movebatur exulabatque. Potiu Comes provincialis Ludoricus Fidelis Hasso-Darmstadiensis, Giessae, et Princops Holsatico-Schaumburgicus, Rintelae, iubebant, praelectiones haberi in utrumque Speculum. Quan to minus igitur iuri romano valoris dare poterant in pu blico Imperii, tanto aerius pro eo militabant in privato; quod tamen non obstitit, quin eidem seculo decimo sexte et septimo quaestio status, ut aiunt, mota fuerit. Kulpisius et Thomusius adeo dubitarunt, an romano iuri nomen communis impertiendum fit in Germania; quae sententia quibusdam quoque Batavorum arriserat. Cura Iohannis Schilteri laetius renatum est ius Alemannicum seu Speculum Suevieum, et Auctor noster restituit ius caesareum cum aliis iuris Germanici praeclaris monumentis. Post Schilterum laudabil studio multa prodierunt systemata Iurisprudentiae Teutoni cae, cui nec antea obest, quod inreconsulti tacuerint leges nostrates, rem tamen ipsam servantes. Et ii, qui hodie iis dem adversantur, et bellum quasi indicunt, laborant praeit dicatis plerumque opinionibus, et inaui ducuntur consilio, ut Ludevigii exemplo docemur, Specula prementis, quod eius scitis de septem provinciis et Archiprincipibus non responderent. Alii, melius fubducta ratione ad sentiendum, lubenter usi essent Speculis, si ea intellexissent ob priscum idioma, et propter plura hodie obscura ibi regnantia: verbi gratia, quando Speculum Suevicum ait, Regem uti Francorum iure, quod p. 105. ab A. explicatur, et usu quotidiano defenditur. Similiter Aurea Bulla Caroli IV. confirmat septenarium Electorum numerum: sed dum id facit, sequitur Speculum Suevicum, quod iam Moguntino, Trevirensi, Coloniensi, Pa latino, Saxoni, Brandenburgico, Bohemo, adsignat ius optandi Imperatorem, et tempore Friderici I.