# Nova Acta Eruditorum 1761 32

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, STYLIANI MASTRACAE, CORCYRENSIS, ICTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/32

Praeter enim quam quod Auctores allat diserte de Pandectis, et Codice Iustiniani loqeantur, pleras que etiam ex iis leges, non minus atque in Institutionibus, et Novellis Constitutionibus afferant; fieri non posse putatur, ut semel principali auctoritate introductum ius illud nullo iubente, in desuetudinem abierit. Quinimo et aliis Imperantibus, usu quodam et consuetudine, tam ante, quam post Lotharium, invaluisse existimandum est: cum Pepo e Irnerius ante ipsum illud interpretari aggresii sint, quo tem pore nondum de Florentini Voluminis inventione quisquan suspicatus est; et nec aliquod Lotharii edictum ab aequa libus Historicis afferatur, quo novam ei auctoritatem prae staret. Italiae itaque civitates hoc ipre potissimum rege bantur: quo factum est, ut, cum ipsae Leges condere inci perent, ad illud confugerent in iis rebus, de quibus nihi statuissent. Ex quibus consequitur, eius usum nostris quoqu temporibus omnino necessarium, cum iisdem municipalibus Legibus eaedem civitates utantur; sed modum adhibendum esse, quod est alterum in hac oratione propositum. Etsi vero Corpus hoc luris Iustinianei, prae ceteris, ordine, co pia, prudentia, sapientiaque polleat: non caret tamen sui Ad quae tollenda naevis, et utique laborat obscuritate cum quoque tempore plures Clarissimi Viri insudarint; eo rum opera utendum est, ut primum ad meliorem ordinem redigatur, tum ut quae contraria videntur ratione conci lientur, quae obscura desuetudine, vel Iuris consultorum Frag mentis, in eo disiunctim contentis, illustrentur; deinde ut Legum origines, rationesque, ex moribus Pop. R. eruantur verba explicentur: tandem ad Leges principes, quae naturae leges sunt, expendantur. Scriptores hic etiam recensentur, quibus uti convenit: non enim veteres, aut recentiores so lum praeferendi, si quidem alii iuris condendi, alii iuriconditi rationes et momenta dare poterunt. Hanc viam interpretandi Auctorem sequutum fuisse, ex secunda Oratione palam est, quae de stipulationis origine et natura disserit Ab humana societate originem sumit, quam benevolentia constitutam fuisse putat.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
