# Nova Acta Eruditorum 1761 322

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, 322. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/322
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/322

Quodsi enim decretum est, ut ad maiorem felicitatis gradum mortales escendant, humana ratione nulla id fier poterit, nisi ope Philosophorum, qui praeiudicatarum opinio num discussis tenebris, legum omnium ad publicam feliciti tem infelicitatemve habitus ostendant, eaque ratione ad sapientiorem homothesian viam sternant. Illa vero praeclara philosophia non mirum quod vix adoleverit, cum nulla sit neque ars, neque scientia, cuius per ficiendae vera methodus non demum post innumerorum vanos labores patuerit, nullaque adeo veritas reperta ess videatur, ad quam per multiplicium ineptiarum ambages no bis non fuerit penetrandum Intellexerat quidem antiquae philosophiae princeps ille et pater, in quo admirando vel negligendo, mira animorum conversione, modum nullum insecuta aetas tenuisse videtur, intellexerat, inquam, Aristoteles, ad Politicam, sive legum ferendarum perficiendam scientiam, accurata variarum no mothesiarum cognitione opus esse, quam ipsi sententiam se disse patet ex Rhetor. L. I. c. 4. et ex praeclaro de Politica opere; luculentius vero constaret, si descriptio centun e quadraginta Politiarum, ab ipso concinnata, aetatem tulisset. Placuit quoque haec methodus Theophrasto, aliisque anti quis Philosophis, quorum si opera superessent, de rebu publicis atque legibus, quantum illi profecerint in politica, certioribus argumentis liqueret. Plerorumque vero, qui post Aristotelem in hac doctrins fuerunt versati, hic fuisse videtur primus error, haec princeps retardatae praeclarissimae scientiae caussa, quod legum latarum scientiam plane neglexerint, praeceptaque in leg bus ferendis observanda, non ex assidua vitae humanae, on nisque evi historiarum inspectione, sed aut ex parvo exemplorum numero deduxerint, aut excogitaverint fallacis op ingenii.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
