Latin
324
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 324
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla enim gens, sive illa ob morum simplicitatem, aut insolentiam barbara vocetur, sive universae vitae cultu atque ornatu reliquis gentibus eminere videatur, nulla, inquam, gens tam fera aut exculta, tam beata aut misera, quae institutis suis bonis pravisve Politicae doctoribus praecepta felicitatis suppeditare non possit nihil fere in vasto hoc historiarum campo ininutum, nihil eorum, quae ad noscendos hominum mores facere possunt, dignum neglectu. Neque poenitebit quemquam suscepti huius itineris, quamvis immensi, et impediti; erroribus enim non minus ac sapientia gentium omnium, omniumque aetatum edoctus, non ignorabit multiplices caussas malo rum nostrorum, eorumque remedia, pro vario populorum statu varia; sed spe omni abiecta ad summam felicitatem eve hendi genus humanum, omniaque tollendi vitae humana ac civilis incommoda, a plerisque quibus fruimur commodis vix separanda, naturam rerum sequetur, vitaeque docebit non scholae Supersluum videtur monere, nullius esse usus observationes illas, nisi historiarum veritati innitantur. Animadvertere autem licet, solere plerosque eorum, qui methodi hu ius utilitatem agnoscunt, aut in doctorum itineratorum fig mentis, aut factis dubiis fulsisque, et iam abunde refutatis ad firmanda ratiocinia sua non raro abuti. Multi quoque innumera conquirendi legendique detrectantes laborem nimium saepe confuigiunt ad incertas falsasque hypotheses, quarum amor, ingeniis maxime philosophicis proprius, summum quoque libri de Caussis legum auctorem saepius a vero abduxisse videtur. Certe summorum Philosophorum, phy sicorum moraliumque doctorum, ea fuit eritque semper inconstantia, ut hypotheses confingendi libidinem insectentur cuncti, at earum inveniendarum gloriam pauci fastidiant. Breviter haec indicanda videbantur, ut pateat inde necessitas subministrandi Philosophis accuratissimas notitia omnium nomothesiarum, quae quo magis erunt ab hominibus huic studio unice deditis illustratae, eo facilior erit labor perficiendi scientiam, cuius perfectio poterit generi hu mano si minus felicitatem, certe miseriarum levamen, afferre Eadem enim Politicae et universae morum doctrinae ratio esse videtur, quae Physicae, ad cuius incrementa ii quoqu non parum contulerunt, qui minutissimis naturae partibus describendis, insectorumque observationi toti inhaeserunt Operariis opus habet Philosophia, quos ne necessaria omit tant, aut afferant otiosa et impedimento futura, idea quadam exstruendi aedificii instructos ad laborem accedere convenit.