Latin
326
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 326
Unproofread scanNot analysed yet
Obfuit quoque haec causa lurisprudentiae Antiquae progressui. Quamvis enim varias eius opes dispersas collegerint viri summa eruditionis fama illustres, Graevius, Gronovius, Salengrius, Polenus, Ev. Otto, et nuperrime Ger. Meermannus, quibus ad iungendus quoque Io. Gottl. Heineccius: multa tamen in omnibus fere Europae regionibus supersunt opuscula, quae non sine magno huius scientiae damno hucusque latuisse putamus. Minutiora enim scripta, quibus saepe meliora continentur, quam voluminosis operibus, Dissertationes in pri mis Academicae, intra naturalis soli angustias fere delitescun externis innotescunt nunquam, ab ipsis indigenis frustra saepe quaeruntur, quod brevi tempore prorsus evanescant. Ut igitur legum antiquarum studiosis, quiequid ubique de es ab eruditissimis viris, fugitivis chartis consignatum extat, n promtu sit, placuit ex immensa illa Dissertationum et opusculorum farragine optima quaeque seligere, atque in unum colligendo a raritate ac pene ab interitu vindicare Locus itaque in novo hoc Thesauro dabitur Opusculis et Dissertationibus, quibus leges antiquae, praesertim Mosaicae, Graecae, atque Romanae, linguarum historiarumque ope illustrantur, quarum sensus et caussae non ex luxurian tium ingeniorum figmentis, sed ex veteris aevi monumentis explicantur, lurisque historia, innumerae vicissitudines atque mutationes, exponuntur De lure Mosaico non multa hucusque invenimus nostra Collectione digna. Plerique enim eorum, qui legibus istis interpretandis operam dederunt, indoctos Rabbinos nimium secuti videntur, neque ea fuisse instructi morum linguarumque Orientalium cognitione, quae ad divini legislatoris mentem assequendam necessaria est. Certe praeclarum hoc studium, diu neglectum aut male tractatum, plane exolesce ret, nisi illud iterum excitaret Seldenus alter, et maior Selde no, celeberrimus Professor Goettingensis, Io. Dav.