# Nova Acta Eruditorum 1761 327

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, 327. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/327

Mi haclis, qui varias iam leges Mosaicas praeclare ex pesiit, posuit, integramque Iuris Mosaici enarrationem sperare nos iussit Neque multo plura nostrae Collectioni inserentur opus cula, illustrantia lus gentium Graecarum, quod olim a viris magnis, quorum opera fere omnia Gronovii Thesaurus habet, excultum feliciter, ab aliquo inde tempore negligi coepit. Utinam vero spem eruditi Orbis impleret eruditae Angliae decus, Io. Taylor, veterum monumentorum summ: peritia, legalique sapientia clarus, qui si Themidem suam Atticam promissam iam olim et anxie exspectatam edere tandem, haberemus opus reliquis omnibus longe antefe rendum, haberent Atticae leges dignum interpretem. Nihil autem huic studiorum generi deesset, si eximia illa literarum Graecarum decora, Hemsterhusssi, Wesselingii, Valck. naerii, Gesneri, Ernestii, omnesque u, qui Musis Graecis li tant, Cereri quoque Legiferae litarent, et feracissima omnium virtutum matris Graeciae leges illustrarent, earum que caussas mentemque nobis exhiberent Quamvis vero non magnum promittamus numerum opusculorum luris Mosaici Graecique, invenientur tamen non pauca harum legum capita docte explicata in iis opusculis, quae Iuri Romano illustrando praesertim inserviunt, quo rumque abundantia magis laboramus, quam penuria. Illa autem sola ex infinita hac copia ducimus seligenda, quorum auctores critico acumini Romani Imperii Historiarum accu ratissimam cognitionem adiunxisse nobis videbuntur. MerCritica hinc abesse volumus, aeque ac ea, quae Romano rum ICtorum vitas spectant: digna utraque separata Collectione, quam ut aliquis in his studiis probe versatus suscipiat, vehementer optamuNobis autem hanc optimorum de lure Mosuico, Graeco, atque Romano, scriptorum Collectionem molientibus, spe nostri longe maior felicitas obtigit. Nulla enim fere pars cultioris Eu ropae, in qua non fautoros promotoresque nostri laboris invenerim. In primis vero immortales gratias debeo Vir in literis aeque ac in republica summo, Amplissimo Gerardo Meermanno, qui non solum cuncta, quae ipsi adsunt dignCollectione nostra, mira humanitate iam ad nos mitti curavit, sed nostrum institutum ita adiuvit promovitque, ut si la bor hicce aliquam laudem mereatur, ista non nobis sed illi tribuenda videatur. Eadem dicta intelligo de Viro Clarissi mo Ios. Aur.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
