# Nova Acta Eruditorum 1761 33

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, STYLIANI MASTRACAE, CORCYRENSIS, ICTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/33

Cumque in ea alii aliquibus rebus egerent, quibus alii abundarent, ideo permutatio celebrari coepit. In ea consensus exprimendus, et aequalitas servan da, sive aequitas, quae nisi interfuissent, societas ipsa direm pta fuisset; namque adhibenda vis, societati adversaria. Tum autem dominium rei in alterum transibat, cum res alterius ab altero manu capiebatur, si mobilis; usu autem, fi immobilis. Ex quo duo adquirendi modi, manucapio vel mancipa tio et usucapio; ex his oriebatur nexus, quo res animatae ligabantur, ut ducerentur ab eo, qui adquisivisset. Haec omnia consensum sine verbis sigmficabant; aequalitatem vero rerum ipsarum appensio. Postquam autem res lingua nuncupari coeperint apud Romanos, luris naturae tenacissi mos, formulae quoque retentae; quae tamen postea sublata sunt, et verbis tantum obligationes firmabantur. Ex iis ge nuina mancipationis, usucapionis, et nexus, et rerum mancipi et nec mancipi, explicatio desumitur, quae Clariss. Virorum torsit ingenia, simulque stipulationis origo et natura invenitur; a naturali, sive ipsius societatis iure desumpta, a civitatibus ad formam redacta, ut et iuris gentium, sive naturalis, et civilis a lurisconsultis Romanis, dici potuerit. Eodem quoque ordine in tertia Oratione, quae de dominio ma ris est, Auctor progreditur. Enarrata enim brevi huius quaestionis caussa et origine, et recensitis praecipuis contrariarum sententiarum auctoribus: omnia primum natura com munia ponit; deinde illud probatur, quae in terra, ac sole proprietates atque affectiones dominium eius adquirere si nunt, eas omnes in mari inesse. Fructus ad vitam servandam utrinque apti, ac parati, nec minus itinera necessaris Siquidem diverso modo percipiantur fructus terrae ac maris, alio quoque modo dominium adquiratur necesse est Ast unus possidendi modus apponendus; namque in socie tate, in qua vis abesse debet, quisque etiam auimo possidet, et in custodia affectio eius qui possidet spectatur. Huiu vero dominii exempla a remotissimis seculis desumuntur, e pre NPE CUNNN 34 NOVA ACTA ERUDITORUM brevis dominantium populorum historia recensetur.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
