# Nova Acta Eruditorum 1761 333

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, TRANSITUS VENERIS PER SOLEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/333

de admirando frigore artificiali, quo Mercurius est congelatus, Dissertatio Cuique tempori sua inventa, et quasi suis personis reser Cvata vidastur. Historia Scientiarum omnium saeculorum, praecipue vero superioris et huitis, satis superque ho potest, probare, inventionibus Antliae pneumaticae, Baro metrorum, Thermometrorum, Tuborum opticorum, Ele ctricitatis, praecipue naturalis, Magnetis artificialis Phosphori, aberrationis Stellarum fixarum, et multarum aliarum rerum, testantibus. Nescio an non admiranda Mercurii corgelatio, quam nuper detegere mihi contigit, huc quoque pertineat. Quis enim Mercurium non habuit pro fluido perpetuo, in omni frigore perseverante et perseveraturo! Nec iudicium et ratiocinium hoc fundamento suo destituitur, si de frigore naturali intelligatur in hoc terrarum orbe Quodsi enim contingere posset, ut frigus naturale tantun in tellure nostra oriretur et regnaret, vastitas illius conti nuo futura esset et inanitas, dum homines, animalia, plantae, necessario peritura essent, et alium plane statum orbi terrarum accepturus esset, aliamque faciem. Equidem iutr in dissertatione de gradibus caloris, quos certi liquores et certa fluida ferre possunt ad ebullitionem usque, atque de gradibus frigoris, quos pati possunt et solent, donec in glaciem abeant, indicavi, suspicionem fuisie, Mercurium in Ba rometris et Thermometris quibusdam in Sibiria congelatum fuisse: sed quum in maioribus frigoris gradibus Mercuriu fluidus permanserit in aliis Barometris et Thermometris, hanc immobilitatem et duritiem observatam, Mercurio plum bo, vel Bismutho adulterato, verisimiliter tribuimus, adec ut pro vera congelatione Mercurii haberi non posset. Sed hoc nunc extra omne dublum positum est, postquam purum Mercurium, sub tam parvis frigoris gradibus, etsi naturaliter MNR I 334 NOVA ACTA ERUDITORUM raliter magnis, congelari nequire certo constat. Experimenta, quae cepimus ad conglaciationem Mercurii produ cendam, hoc quam evidentissime monstrabunt, quae nunfideliter proponemus, non omnia quidem, sed ea, quamomentum aliquod trahunt, et nova Phaenomena monstrant. Erat Decembris 14. 1759. quo frigus insigne incidit, cui aequale, certe e) maius, nen juam antea hin detroburgi ir Academ a observatum.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
