# Nova Acta Eruditorum 1761 335

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, TRANSITUS VENERIS PER SOLEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/335

gradus circiter descendit: effudi spiritum secundum Methodum vulgarem, id quod aliquoties repetii sed ultra triginta gradus frigus naturale augere non potui, ita ut Mercurius ultra 234. gradus scalae nostrae descendere non visus esset. Dum igitur Fahrenheit frigus artificiale ultra 40. infra ciphram, nullitatis notam scalae suae, qui gradus cum 210. Thermometri nostri convenit, producere nor potuit; neque alii, qui haec experimenta repetiere, inter quos viros celeberrimos Reaumurium et Muschenbroekium honoris caussa nominare liceat, ulterius frigus artificiale augere potuere: parum aberat, quin contentus fuissem his experimentis*), et satis habuissem, viginti gradibus magis au xisse frigus art ficiale, quam alii ante me producere patuerunt. At enim vero quoniam fructum hunc experimentorum meorum nimis exiguum reputavi; mecum constitui; experi menta haec, sed alio modo, continuare, et tentare, an non frigus arte ad superiorem gradum perducere, adeoque am pliorem laboris mei et tolerati frigoris fructum consequ possem. Sumsi nivem loco glaciei contusae, quae, uti divi iam consumta erat, quam in vitrum ahud mundum indidi illudque fere ad summum implevi, ita tamen, ut nivem simu leviter comprimerem; antea autem nivis frigus Thermome tro Inprimis quum glacies contusa deficeret. De experimentis huc pertinentibus a Reaumurio factis vid. Historiam Acade miae Scientiarum Parisinae Anni MDCCXXXIV, et quae Mu schenbroekius ceperat ad hunc finem experimenta vid. in Ten taminibus Academiae del Cimento, pag. 174. P. 1. tro exploravi, quod perfecte idem erat, ac aeris ambientis nunc 203. graduum. Quum igitur nix, aqua fortis, et Ther mometrum, eandem temperiem haberent; immersi Ther mometrum in nivem vitro contentam, et primum aliquo guttas tantum, ubi Thermometrum immersum erat, instillavi, quo facto observavi Mercurium ad 260 in Thermo metro nostro descendisse.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
