Latin
TRANSITUS VENERIS PER SOLEM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 338
Unproofread scanNot analysed yet
Quum itaque Mercurius descendisset, ita ut immobilis staret, fregi bulbum Thermometri, qui aliquo rimas iam ceperat, adhuc tamen cohaerebat, quo facto ob servavi Mercurium solidum, non tamen ex toto, nam in me dia globi parte portio quaedam fluida deprehendebatur Superficies convera externa perfecte continua adparebat, interna vero concava, quam portio fluida egressa reliquerat, admodum aspera conspiciebatur ita ut ex parvis globuli composita videretur. Tududi tudite mortarii, quod ad ma nus erat, Mercurium; solidus et extensus erat, durities vero illius, uti fere plumbi, aut paullo minor mihi videbatur cuius etiam clangorem percussus edebat. Lamellas Mercu rii solidi dicto instrumento extensas scalpello secui facile, et nunc mollior iam Mercurius sensim fieri coepit, post 12 autem et quod excurrit minuta prima in aere libero pristinam fluiditatem recuperavit; temperies autem aeris nunc 197. erat. Color Mercurii congelati a fluido vix differe bat, adparebat vt argentum politissimum, tam in superficie convexa, quam ubi sectus erat Mercurius Sequenti die 26. frigus ad 212. crevit inter h. 9. et 10. a. m. antea h. 8. erat 208. Hic frigoris gradus igitur tantus est, ut superet summum antea observatum 7. partibus Quum ita frigus faveret, iteranda et continuanda experi menta et hoc die duxi, ad confirmanda partim anteceden tia, partim ad nova Phaenomena detegenda.